Saepenumero civitatis nostrae principes audio culpantes modo agrorum infecunditatem, modo caeli per multa iam tempora noxiam frugibus intemperiem; quosdam etiam praedictas querimonias velut ratione certa mitigantes, quod existiment ubertate nimia prioris aevi defatigatum et effetum 1solum nequire pristina benignitate praebere mortalibus alimenta. [2] Quas ego causas, P.2Silvine, procul a veritate abesse certum habeo, quod neque fas est existimare rerum 3Naturam, quam primus ille mundi genitor perpetua fecunditate donavit, quasi quodam morbo sterilitate adfectam; neque prudentis est credere Tellurem, quae divinam et aeternam iuventam sortita com- 4 5 6 [p. 4] munis omnium parens dicta sit, quia et cuncta peperit semper et deinceps paritura sit, velut hominem [3] consenuisse. Nec post haec reor violentia 7caeli nobis ista, sed nostro potius accidere vitio, qui rem rusticam pessimo cuique servorum velut carni-fici noxae dedimus, quam maiorum nostrorum optimus quisque et optime tractaverat.8Atque ego satis mirari non possum, quid ita dicendi cupidi seligant oratorem, cuius imitentur eloquentiam; mensurarum et numerorum modum rimantes placitae disciplinae consectentur magistrum; vocis et cantus modulatorern nec minus corporis gesticulatorem scrupulosissime requirant saltationis ac musicae [4] rationis studiosi; iam qui aedificare velint, fabros et architectos advocent; qui navigia mari concredere, gubernandi peritos; qui bella moliri, armorum et militiae gnaros; et ne singula persequar, ei studio, quod quis agere velit, consultissimum rectorem adhibeat; denique animi sibi quisque formatorem praeceptoremque virtutis e coetu sapientium arces-sat: sola res rustica, quae sine dubitatione proxima et quasi consanguinea sapientiae est, tam discentibus [5] egeat quam magistris. Adhuc enim scholas rhetorum et, ut dixi, geometrarum musicorumque 9 10 11 [p. 6] vel, quod magis mirandum est, contemptissimorum vitiorum officinas, gulosius condiendi cibos et luxuriosius fercula 12struendi, capitumque et capillorum concinnatores non solum esse audivi, sed et ipse vidi: agricolationis neque doctores, qui se profiterentur, 13 [6] neque discipulos cognovi. Cum etiam si praedictarum artium professoribus civitas egeret, tamen, sicut apud priscos florere posset res publica 3—nam sine ludicris artibus atque etiam sine causidicis olim satis felices fuerunt 14futuraeque sunt urbes; at sine agri cultoribus nec consistere mortales nec ali posse manifestum est. [7] Quo magis prodigio 15simile est, quod accidit, ut res corporibus nostris vitaeque utilitati maxime conveniens minimam 16usque in hoc tempus consummationem haberet idque sperneretur genus amplificandi relinquendique 17patrimonii, quod omni crimine caret. Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi aequius existimamus cepisse praedam ex militia, quae nobis nihil sine [8] sanguine et cladibus alienis adfert. An bellum perosis 18maris et negotiationis alea 19sit optabilior, ut rupto naturae foedere terrestre animal homo ventorum et maris obiectus irae fluctibus pendeat 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 [p. 8] semperque ritu volucrum longinqui litoris peregrinus ignotum pererret orbem? An faeneratio probabilior [9] sit, etiam his invisa quibus succurrere videtur? Sed ne caninum 31quidem, sicut dixere veteres, studium praestantius locupletissimum quemque adlatrandi et contra innocentes ac pro nocentibus neglectum a maioribus, a nobis etiam concessum intra moenia et in ipso foro latrocinium. An honestius duxerim 32mercenarii salutatoris mendacissimum aucupium circumvolitantis limina potentiorum somnumque regis sui rumoribus augurantis? Neque enim roganti, quid agatur intus, respondere seni dignantur. [10] An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium, profuso tamen patrimonio, mercari? Nam nec gratuita servitute, sed donis rependitur honor. Quae si et ipsa et eorum similia bonis fugienda sunt, superest, ut dixi, unum genus liberale et ingenuum rei familiaris augendae, quod ex agricolatione [11] contingit. Cuius praecepta si vel temere ab indoctis, dum tamen agrorum possessoribus, antiquo more administrarentur, minus iacturae paterentur res rusticae; nam industria dominorum 33 34 [p. 10] cum ignorantiae detrimentis multa pensaret, nec quorum commodum ageretur, tota vita vellent imprudentes negotii sui conspici eoque discendi [12] cupidiores agricolationem pernoscerent. Nunc et ipsi praedia nostra colere dedignamur et nullius momenti ducimus peritissimum quemque vilicum facere vel, si nescium, certe vigoris experrecti, quo celerius, quod ignoret,35addiscat. Sed sive fundum locuples' mercatus est, e turba pedisequorum lecticariorumque defectissimurn annis et viribus in agrum relegat, cum istud opus non solum scientiam, sed et viridem aetatem cum robore corporis ad labores sufferendos desideret; sive mediarum facultatum 36dominus, ex mercenariis 37aliquem iam recusantem cotidianum illud tributum, quia vectigali 38esse non possit,39ignarum rei, cui praefuturus est, magistrum fieri iubet. [13] Quae cum animadvertam, saepe mecum retractans ac recogitans, quam turpi consensu deserta exoleverit disciplina ruris, vereor ne flagitiosa et quodam . modo pudenda ingenuis aut inhonesta sit.40Verum cum complurimis 41monumentis scriptorum admonear apud antiquos nostros fuisse gloriae curam rustica- 42 43 44 45 46 47 48 [p. 12] tionis, ex qua Quinctius Cincinnatus, obsessi consulis et exercitus liberator, ab aratro vocatus ad dictaturam venerit ac rursus fascibus depositis, quos festinantius victor reddiderat quam sumpserat imperator, ad eosdemiuvencosetquattuoriugerum avitum [14] herediolum redierit, itemque C. Fabricius et Curius Dentatus, alter Pyrrho finibus Italiae pulso, domitis alter Sabinis, accepta, quae viritim dividebantur, captivi agri septem iugera non minus industrie coluerit, quam fortiter armis quaesierat; et ne singulos intempestive nunc persequar, cum tot alios Romani generis intuear memorabiles duces hoc semper duplici studio floruisse vel defendendi vel colendi patrios quaesitosve fines, intellego luxuriae et deliciis nostris pristinum morem virilemque vitam [15] displicuisse. Omnes enim, sicut M. Varro iam temporibus avorum conquestus est, patres familiae falce et aratro relictis intra murum correpsimus et in circis potius ac theatris quam in segetibus ac vinetis 49manus movemus; attonitique miramur gestus effeminatorum, quod a natura sexum viris 50 [p. 14] denegatum muliebri motu mentiantur decipiantque [16] oculos spectantium. 'Mox deinde, ut apti veniamus ad ganeas, cotidianam cruditatem Laconicis 51excoquimus et exusto sudore sitim quaerimus noctesque libidinibus et ebrietatibus, dies ludo vel somno consumimus, ac nosmet ipsos ducimus fortunatos, quod " nec orientem solem videmus 52nec occidentem." [17] Itaque istam vitam socordem persequitur valetudo. Nam sic iuvenum corpora fluxa et resoluta sunt, ut nihil mors mutatura videatur. At mehercules vera illa Romuli proles assiduis venatibus nec minus agrestibus operibus exercitata firmissimis praevaluit corporibus ac militiam belli, cum res postulavit, facile sustinuit durata pacis laboribus semperque rusticam plebem praeposuit urbanae. Ut enim qui in villis 53intra consaepta morarentur, quam qui foris terram molirentur, ignaviores habitos, sic eos, qui sub umbra civitatis intra moenia desides cunctarentur, quam qui rura colerent administrarentve opera colonorum,54segniores [18] visos. Nundinarum etiam conventus mani- 55 56 57 58 [p. 16] festum est propterea usurpatos, ut nonis tantummodo diebus urbanae res agerentur, reliquis ad-ministrarentur rusticae. Illis enim temporibus, ut ante iam diximus, proceres civitatis in agris morabantur et, cum consilium publicum desiderabatur, a villis arcessebantur59in senatum; ex quo, qui eos [19] evocabant, viatores nominati sunt. Isque mos dum servatus est, perseverantissimo colendorum agrorum studio veteres illi Sabini Quirites atavique Romani, quamquam inter ferrum et ignes hosticisque 60incursionibus vastatas fruges largius 61tamen condidere quam nos, quibus diuturna permittente pace prolatare licuit rem rusticam. [20] Itaque in " hoc Latio et Saturnia terra," ubi di fructus62agrorum progeniem suam docuerant, ibi nunc ad hastam locamus, ut nobis ex transmarinis provinciis advehatur frumentum, ne fame laboremus, et vindemias condimus ex insulis Cycladibus ac regionibus Baeticis Galliasque. Nec mirum, cum sit publice concepta et confirmata iam vulgaris existimatio rem rusticam sordidum opus et id esse negotium quod nullius 63egeat magisterio praeceptove. [21] At ego, cum aut magnitudinem totius rei quasi 64 65 66 67 68 [p. 18] quandam vastitatem corporis aut partium eius velut singulorum membrorum subtilitatem dispicio,69vereor, ne supremus ante me dies occupet 70quam universam disciplinam ruris possim cognoscere. [22] Nam qui se in hac scientia perfectum volet profiteri, sit oportet rerum naturae sagacissimus, declinationum mundi non ignarus, ut exploratum habeat quid cuique plagae conveniat, quid repugnet. Siderum ortus et occasus memoria repetat, ne imbribus ventisque imminentibus opera incohet laboremque [23] frustretur. Caeli et anni praesentis mores intueatur, neque enim semper eundem velut ex praescripto habitum gerunt, nec omnibus annis eodem vultu venit aestas aut hiems, nec pluvium semper est ver aut umidus autumnus; 71quae praenoscere sine lumine animi et sine exquisitissimis disciplinis non quemquam posse crediderim. Iam ipsa terrae varietas et cuiusque soli habitus quid nobis neget, [24] quid promittat, paucorum est discernere. Contemplatio vero cunctarum in ea disciplina partium quoto 72cuique contingit,73ut et segetum arationumque perciperet usum et varias dissimillimasque terrarum species pernosceret—quarum non nullae colore, non nullae qualitate fallunt, atque in aliis regionibus nigra terra, quam pullam vocant, ut in Campania, est laudabilis, in his 74pinguis lubrica 75 76 77 78 79 80 81 82 [p. 20] melius respondet, quibusdam sicut in Africa Numidiaque83putres harenae fecunditate vel robustissimum solum vincunt, in Asia Mysiaque densa et [25] glutinosa terra maxime exuberat—atque in his ipsis haberet cognitum, quid recusaret collis, quid campestris positio, quid cultus, quid silvestris ager, quid umidus et graminosus, quid siccus et spurcus, rationem quoque dispiceret et in arboribus vineisque, quarum infinita sunt genera, conserendis ac tuendis et in pecoribus parandis conservandisque, quoniam et hanc adscivimus quasi agri culturae partem, cum separata sit ab agricolatione pastoralis [26] scientia? Nec ea tamen simplex, quippe aliud exigit equinum atque aliud bubulum armentum, aliud pecus ovillum, et in eo ipso dissimilem rationem postulat Tarentinum atque hirtum; aliud caprinum, et id ipsum aliter curatur mutilum et raripilum, aliter cornutum et saetosum, quale est in Cilicia. Porculatoris vero et subulci diversa professio, diversae pastiones, nec eundem glabrae sues densaeque caeli statum nec eandem educationem cultumve [27] quaerunt. Et ut a pecoribus recedam, quorum in parte avium cohortalium et apium cura posita est, quis tanti studii fuit, ut super ista, quae enumera-vimus, tot nosset 84species insitionum, tot putationum, tot pomorum holerumque cultus exerceret, tot 85 86 [p. 22] generibus ficorum sicut rosariis impenderet curam, cum a plerisque etiam maiora neglegantur,87quamquam et ista iam non minima vectigalia multis esse [28] coeperint? 88Nam prata et salicta, genistaeque et harundines, quamvis tenuem nihilo minus aliquam desiderant industriam. Post hanc tam multarum tamque multiplicum rerum praedicationem non me praeterit, si, quem desideramus agricolam quemque describemus,89exegero a participibus agrestium operum, tardatum iri 90studia discentium, qui tam variae tamque vastae scientiae desperatione conterriti nolent 91experiri, [29] quod se consequi posse diffident. Verum tamen, quod in Oratore iam M. Tullius rectissime dixit, par est eos, qui generi humano res utilissimas conquirere et perpensas exploratasque memoriae tradere con-cupierint, cuncta temptare.92Nec si vel illa prae-stantis ingenii vis vel inclitarum artium defecerit instrumentum, confestim debemus ad otium et inertiam devolvi, sed quod sapienter speraverimus,93perseveranter consectari. Summum enim columen 94adfectantes satis honeste vel in secundo fastigio [30] conspiciemur. An 95Latiae Musae non solos adytis suis 96Accium et Vergilium recepere, sed eorum et 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 [p. 24] proximis et procul a secundis sacras concessere sedes? Nec Brutum aut Caelium Pollionemve cum Messala et Calvo 107deterruere ab eloquentiae studio fulmina illa Ciceronis. Nam neque ipse Cicero territus cesserat tonantibus Demostheni Platonique, nec parens eloquentiae deus ille Maeonius vastissimis fluminibus facundiae suae posteritatis studia restinxerat. [31] Ac ne minoris quidem famae opifices per tot iam saecula videmus laborem suum destituisse, qui Protogenen Apellenque cum Parrhasio mirati sunt, nec pulchritudine Iovis Olympii Minervaeque Phidiacae sequentis aetatis attonitos piguit experiri Bryaxin, Lysippum, Praxitelen, Polyclitum, quid efficere aut quousque progredi possent. Sed in omni genere scientiae et summis admiratio veneratioque [32] et inferioribus merita laus contigit. Accedit huc, quod illi, quem nos perfectum esse volumus agricolam, si quidem artis consummatae non sit, nec 108in universa rerum natura sagacitatem Democriti vel Pythagorae fuerit consecutus, et in motibus astrorum ventorumque Metonis providentiam vel Eudoxi et in pecoris cultu doctrinam Chironis ac 109 110 [p. 26] Melampodis, et in agrorum solique molitione Triptolemi aut Aristaei prudentiam, multum tamen pro-fecerit si usu Tremelios Sasernasque et Stolones [33] nostros aequaverit. Potest enim nec subtilissima nec rursus, quod aiunt, pingui Minerva res agrestis administrari. Nam illud procul vero est, quod plerique crediderunt, facillimam esse nec ullius acuminis rusticationem. De cuius universitate nihil attinet plura nunc disserere, quoniam1 quidem cunctae partes eius destinatis aliquot voluminibus explicandae sunt, quas ordine suo tunc demum persequar, cum praefatus fuero quae reor ad universam disciplinam maxime pertinere.