[9] sine ulla stirpe seminum areas reddit. Ea glabreta 1signis adhibitis notari convenit, ut suo tempore vitiis eius modi medeamur; nam ubi vel uligo vel alia quae 2pestis segetem enecat,3ibi columbinum stercus vel, si id non est, folia cupressi convenit spargi et inarari. Sed antiquissimum est omnem inde umorem facto sulco deducere; aliter vana erunt praedicta remedia. Nonnulli pelle hyaenae satoriam trimodiam vestiunt atque ita ex ea, cum paulum immorata sunt semina, iaciunt non