[4] aedificio subiaceat. Colles alii vacui arboribus, ut solis segetibus serviant; quae tamen modice siccis ac pinguibus campis melius quam praecipitibus locis proveniunt, ideoque etiam celsiores agri frumentarii planitias habere et quam mollissime devexi ac simillimi debent esse campestri positioni. Alii deinde colles olivetis vineisqueb 1et earum futuris pedamentis vestiantur, materiam lapidemque, si necessitas aedificandi coegerit, nec minus pecudibus pascua praebere possint, tum rivos decurrentes in prata et hortos et salicta villaeque aquas salientes