Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. dum haec Romae geruntur,
legati ab Ardea
veniunt pro veterrima societate renovataque1 foedere recenti auxilium prope eversae urbi implorantes.
[
2]
frui namque pace optimo consilio cum populo
Romano servata per intestina arma non licuit;
quorum causa atque initium traditur ex certamine
factionum ortum,
[
3?]
quae fuerunt eruntque pluribus
populis exitio2 quam bella externa,
quam fames morbive,
quaeque alia in deum iras velut ultima publicorum malorum vertunt.
[
4]
virginem plebeii
generis maxime forma notam duo3 petiere iuvenes,
alter virgini genere par,
tutoribus fretus,
qui et ipsi eiusdem corporis erant,
nobilis alter,
nulla re praeterquam forma captus.
[
5]
adiuvabant eum optumatium studia,
per quae in domum quoque puellae certamen
partium penetravit.
nobilis superior iudicio matris
esse,
quae quam splendidissimis nuptiis iungi puellam
volebat:
tutores in ea quoque re partium memores
ad suum tendere.
[
6]
cum res peragi intra parietes
[p. 288]
nequisset,
ventum in ius est.
postulatu audito matris4 tutorumque magistratus secundum parentis arbitrium dant ius nuptiarum.
[
7]
sed vis potentior fuit;
namque tutores,
inter suae partis homines de iniuria decreti palam in foro contionati,
manu facta virginem ex
domo matris rapiunt;
[
8]
adversus quos infestior coorta
optumatium acies sequitur accensum iniuria iuvenem.
fit proelium atrox.
pulsa plebs,
nihil Romanae plebi
similis,
armata ex urbe profecta colle quodam capto
in agros optumatium cum ferro ignique excursiones
facit;
[
9]
urbem quoque omni5 etiam expertium6 ante certaminis multitudine opificum ad spem praedae evocata obsidere parat;
[
10]
nec ulla species cladesque belli abest velut contacta civitate rabie duorum iuvenum funestas nuptias ex occasu patriae petentium.
[
11]
parum parti utrique domi armorum bellique est visum;
optumates Romanos ad auxilium urbis obsessae,
plebs ad expugnandam secum Ardeam
Volscos excivere.
[
12]
priores Volsci duce Aequo Cluilio7 Ardeam venere et moenibus hostium vallum obiecere.
quod ubi Romam est nuntiatum,
[
13?]
extemplo M.
Geganius consul cum exercitu profectus tria milia passuum ab hoste locum castris cepit praecipitique [p. 290]
iam die curare corpora milites iubet.
quarta deinde8 vigilia signa profert,
coeptumque opus adeo adproperatum est ut sole orto Volsci firmiore se munimento ab Romanis circumvallatos quam a se urbem viderent;
[
14]
et alia parte consul muro Ardeae bracchium iniunxerat,
qua ex oppido sui commeare possent.