Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26. tumultus causa fuit,
quem ab Aequis et1 Volscis Latini atque Hernici nuntiarant.
[
2]
T.
Quinctius L.
f.
Cincinnatus—
eidem et Poeno cognomen
additur—
et Cn.
2 Iulius Mento consules facti.
[
3]
nec
ultra terror belli est dilatus.
lege sacrata,
quae
[p. 340]
maxima apud eos vis cogendae militiae erat,
dilectu3 habito utrimque validi exercitus profecti in Algidum convenere,
[
4?]
ibique seorsum Aequi,
seorsum Volsci castra communivere,
intentiorque quam unquam
ante muniendi exercendique militem cura ducibus
erat.
[
5]
eo plus nuntii terroris Romam attulere.
senatui dictatorem dici placuit,
quia etsi saepe victi
populi maiore tamen conatu quam alias unquam
rebellarant,
et aliquantum Romanae iuventutis morbo
absumptum erat.
[
6]
ante omnia pravitas consulum
discordiaque inter ipsos et certamina in consiliis
omnibus terrebant.
sunt qui male pugnatum ab
his consulibus in Algido auctores sint eamque causam
dictatoris creandi fuisse.
[
7]
illud satis constat ad alia
discordes in uno adversus patrum voluntatem consensisse ne dicerent dictatorem,
donec cum alia aliis
terribiliora adferrentur nec in auctoritate senatus
consules essent,
Q.
Servilius Priscus,
summis honoribus egregie usus,
[
8?]
“
Vos”
inquit, “
tribuni plebis,
quoniam ad extrema ventum est,
senatus appellat
ut in tanto discrimine rei publicae dictatorem dicere
consules pro potestate vestra cogatis.”
[
9]
qua voce
audita occasionem oblatam rati tribuni augendae
potestatis secedunt proque collegio pronuntiant placere consules senatui dicto audientes esse;
si adversus
[p. 342]
consensum amplissimi ordinis ultra tendant,
in vincla4 se duci eos iussuros.
[
10]
consules ab tribunis quam ab senatu vinci maluerunt,
proditum a patribus summi imperii ius datumque sub iugum tribuniciae potestati consulatum memorantes,
si quidem cogi aliquid pro
potestate ab tribuno consules et—
quo quid ulterius
private timendum foret?—
in vincla etiam duci
possent.
[
11]
sors,
ut dictatorem diceret—
nam ne id
quidem inter collegas convenerat —
T.
Quinctio
evenit.
is A.
Postumium Tubertum,
socerum suum,
severissimi imperii virum,
dictatorem dixit;
ab eo
L.
Iulius magister equitum est dictus.
[
12]
dilectus
simul edicitur et iustitium,
neque aliud tota urbe
agi quam bellum apparari.
cognitio vacantium
militiae munere post bellum differtur;
ita dubii
quoque inclinant ad nomina danda.
et Hernicis
Latinisque milites imperati;
utrimque enixe oboeditum dictatori est.