Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40. iam eo fama pugnae adversae castrorumque
desertorum perlata erat, et ante omnia deplorati erant
equites non privato magis quam publico luctu,
[2?]
fabiusque consul terrore urbi quoque iniecto stationem
ante portas agebat, cum equites procul visi non sine
terrore ab dubiis quinam essent, mox cogniti tantam
ex metu laetitiam fecere ut clamor urbem pervaderet
gratulantium salvos victoresque redisse equites,
[3?]
et
ex maestis paulo ante domibus quae conclamaverant
suos, procurreretur in vias, pavidaeque matres ac
coniuges oblitae prae gaudio decoris obviam agmini
occurrerent, in suos quaeque simul corpore atque
animo vix prae gaudio compotes effusae.
[4]
tribunis
plebi qui M. Postumio et T. Quinctio diem dixerant,
quod ad Veios eorum opera male pugnatum esset,
occasio visa est per recens odium Semproni consulis
renovandae in eos invidiae.
[5]
itaque advocata
[p. 386]
contione cum proditam Veiis rem publicam esse ab1 ducibus, proditum deinde, quia illis impune fuerit,
in Volscis ab consule exercitum, traditos ad caedem
fortissimos equites, deserta foede castra vociferati
essent,
[6]
C. Iunius,2 unus ex tribunis, Tempanium equitem vocari iussit coramque ei “Sex. Tempani”
inquit, “quaero de te, arbitrerisne C. Sempronium
consulem aut in tempore pugnam inisse aut firmasse
subsidiis aciem aut ullo boni consulis functum officio,
[7?]
et tune ipse victis legionibus Romanis tuo consilio
equitem ad pedes deduxeris restituerisque pugnam;
excluso deinde ab acie nostra tibi atque equitibus
num aut consul ipse subvenerit aut miserit praesidium;
[8]
postero denique die ecquid praesidii usquam
habueris, an tu cohorsque in castra vestra virtute
perruperitis; ecquem in castris consulem, ecquem
exercitum inveneritis, an deserta castra, relictos
saucios milites.
[9]
haec pro virtute tua fideque, qua
una hoc bello res publica stetit, dicenda tibi sunt
hodie; denique ubi C. Sempronius, ubi legiones
nostrae sint; desertus sis an deserueris consulem
exercitumque; victi denique simus an vicerimus.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.