[4] tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertium M'. Sergium Fidenatem P. Cornelium Maluginensem Cn. Cornelium Cossum C. Fabium Ambustum Sp. Nautium [p. 456] Rutulum3 iterum. [5] cum Volscis inter Ferentinum4 atque Ecetram5 signis conlatis dimicatum; [6] Romanis secunda fortuna pugnae fuit. Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta. inde inter eruptionem temptatam compulso in urbem hoste occasio data est Romanis inrumpendi, praeterque6 arcem cetera capta; in arcem munitam natura globus armatorum concessit; infra arcem caesi captique multi mortales. [7] arx deinde obsidebatur; nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loci satis praesidii habebat, aut spem dabat deditionis omni publico frumento priusquam urbs caperetur in arcem convecto; [8] taedioque recessum inde foret, ni servus arcem Romanis prodidisset. Ab eo milites per locum arduum accepti cepere; a quibus cum custodes trucidarentur, cetera multitudo repentino pavore oppressa in deditionem venit. [9] diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Veios conversa est. [10] proditori praeter libertatem duarum familiarum bona in praemium data; Servius Romanus vocitatus. sunt qui Artenam Veientium, non Volscorum, fuisse credant. [11] praebet errorem quod eiusdem nominis urbs inter Caere atque Veios fuit; sed eam reges Romani delevere, Caeretumque, non Veientium fuerat; altera haec nomine eodem in Volsco agro fuit, cuius excidium est dictum.
[p. 458]