Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34. hi postquam mixti hostibus portam
intravere, in muros evadunt suisque capti oppidi
signum ex muro tollunt.
[2]
quod ubi dictator conspexit—iam enim et ipse in deserta hostium castra
penetraverat,—cupientem militem discurrere ad
praedam spe iniecta maioris in urbe praedae ad
portam ducit receptusque intra muros in arcem,
quo ruere fugientium turbam videbat, pergit.
[3]
nec
[p. 370]
minor caedes in urbe quam in proelio fuit, donec1 abiectis armis nihil praeter vitam petentes dictatori
deduntur.
[4]
urbs castraque diripiuntur. postero die
singulis captivis ab equite ac2 centurionibus3 sorte ductis, et quorum eximia virtus fuerat, binis, aliis sub corona venumdatis exercitum victorem opulentumque praeda triumphans dictator Romam reduxit;
[5]
iussoque magistro equitum abdicare se magistratu
ipse deinde abdicat die sexto decimo reddito in pace
imperio, quod in bello trepidisque rebus acceperat.
[6]
classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Veientibus
quidam in annales rettulere, rem aeque difficilem
atque incredibilem nec nunc lato satis ad hoc amne
et tum aliquanto,
[7?]
ut a veteribus accepimus, artiore,
nisi in traiectu forte fluminis prohibendo aliquarum
navium concursum in maius, ut fit, celebrantes
navalis victoriae vanum titulum appetivere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.