previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

43. in Samnio quoque, quia decesserat inde Fabius, noui motus exorti. Calatia et Sora praesidiaque quae in his Romana erant expugnata et in captiuorum corpora militum foede saeuitum. itaque eo P. Cornelius cum exercitu missus. [2] Marcio noui hostesiam enim Anagninis Hernicisque aliis bellum iussum eratdecernuntur. [3] primo ita omnia opportuna loca hostes inter consulum castra [4] interceperunt ut peruadere expeditus nuntius non posset et per aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu alterius uterque consul ageret, Romamque is metus manaret, adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus. [5] [p. 9080]ceterum Hernicum bellum nequaquam pro praesenti terrore ac uetusta gentis gloria fuit: [6] nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita ut ad senatum Romam legatos mitterent pacti sunt bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis. [7] ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus consulto permissum de Hernicis erat; isque eam gentem in deditionem accepit. et in Samnio alter consul superior uiribus, locis impeditior erat. [8] omnia itinera obsaepserant hostes saltusque peruios ceperant ne qua subuehi commeatus possent; neque eos, [9] cum cottidie signa in aciem consul proferret, elicere ad certamen poterat, satisque apparebat neque Samnitem certamen praesens nec Romanum dilationem belli laturum. [10] aduentus Marci, qui Hernicis subactis maturauit collegae uenire auxilio, moram certaminis hosti exemit. [11] nam ut qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent pares, coniungi utique passi duos consulares exercitus nihil crederent superesse spei, aduenientem incomposito agmine Marcium adgrediuntur. [12] raptim conlatae sarcinae in medium et, prout tempus patiebatur, instructa acies. clamor primum in statiua perlatus, dein conspectus procul puluis tumultum apud alterum consulem in castris fecit; [13] isque confestim arma capere iussis raptimque eductis in aciem militibus transuersam hostium aciem atque alio certamine occupatam inuadit, [14] clamitans summum flagitium fore, si alterum exercitum utriusque uictoriae compotem sinerent fieri nec ad se sui belli uindicarent decus. [15] [p. 9081]qua impetum dederat, perrumpit aciemque per mediam in castra hostium tendit et uacua defensoribus capit atque incendit. [16] quae ubi flagrantia Marcianus miles conspexit et hostes respexere, tum passim fuga coepta Samnitium fieri; sed omnia obtinet caedes nec in ullam partem tutum perfugium est. [17] iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias inuicem inter se gratantes, cum repente uisae procul hostium nouae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integrauere caedem. [18] in quas nec iussu consulum nec signo accepto uictores uadunt, malo tirocinio imbuendum Samnitem clamitantes. [19] indulgent consules legionum ardori, ut qui probe scirent nouum militem hostium inter perculsos fuga ueteranos ne temptando quidem satis certamini fore. [20] nec eos opinio fefellit: omnes Samnitium copiae, ueteres nouaeque, montes proximos fuga capiunt. eo et Romana erigitur acies, nec quicquam satis tuti loci uictis est et de iugis, quae ceperant, funduntur; iamque una uoce omnes pacem petebant. [21] tum trium mensum frumento imperato et annuo stipendio ac singulis in militem tunicis ad senatum pacis oratores missi. [22] Cornelius in Samnio relictus: Marcius de Hernicis triumphans in urbem rediit statuaque equestris in foro decreta est, quae ante templum Castoris posita est. [23] Hernicorum tribus populis, Aletrinati Uerulano Ferentinati, quia maluerunt quam ciuitatem, suae leges redditae conubiumque inter ipsos, quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt, permissum. [24] [p. 9082]Anagninis quique arma Romanis intulerant ciuitas sine suffragii latione data: concilia conubiaque adempta et magistratibus praeter quam sacrorum curatione interdictum. [25] eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore locata est, quam consul bello Samnitium uouerat. ab eodem collegaque eius M. Ualerio Maximo uiae per agros publica impensa factae. [26] et cum Carthaginiensibus eodem anno foedus tertio renouatum legatisque eorum, qui ad id uenerant, comiter munera missa.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (80 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
  • Cross-references to this page (43):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Marcius Tremulus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacramentum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salutis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sora
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Statua
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Stipendium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alatrinatibus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anagninis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Valerius Maximus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Verulanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Viae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carthaginienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Castori
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Censores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Civitas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Conubium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equester
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ferentinati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Foederis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hernici
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Iunius Bubulcus
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, ANAGNIA (Anagni) Italy.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CI´VITAS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LATI´NITAS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VIAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALATRIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ANA´GNIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CALA´TIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CARTHA´GO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HE´RNICI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ITA´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VERULAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VIA VALERIA
    • Smith's Bio, Bubulcus
    • Smith's Bio, Ma'ximus, Vale'rius
    • Smith's Bio, Salus
    • Smith's Bio, Tre'mulus, Q. Ma'rcius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (26):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: