Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. quo creati sunt die, eo—sic enim placuerat patribus— magistratum inierunt sollemnibusque senatus consultis perfectis de pace Caudina rettulerunt;
[2]
et Publilius, penes quem fasces erant, 'dic, Sp. Postumi' inquit. qui ubi surrexit, eodem illo uoltu quo sub iugum missus erat,
[3]
'haud sum ignarus' inquit, 'consules, ignominiae non honoris causa me primum excitatum iussumque dicere, non tamquam senatorem sed tamquam reum qua infelicis belli qua ignominiosae pacis.
[4]
[p. 9014]ego tamen, quando neque de noxa nostra neque de poena rettulistis, omissa defensione, quae non difficillima esset apud haud ignaros fortunarum humanarum necessitatiumque, sententiam de eo de quo rettulistis paucis peragam; quae sententia testis erit mihine an legionibus uestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria sponsione obstrinxi;
[5]
qua tamen, quando iniussu populi facta est, non tenetur populus Romanus, nec quicquam ex ea praeterquam corpora nostra debentur Samnitibus.
[6]
dedamur per fetiales nudi uinctique; exsoluamus religione populum, si qua obligauimus, ne quid diuini humaniue obstet quo minus iustum piumque de integro ineatur bellum.
[7]
interea consules exercitum scribere, armare, educere placet, nec prius ingredi hostium fines quam omnia iusta in deditionem nostram perfecta erunt.
[8]
uos, di immortales, precor quaesoque, si uobis non fuit cordi Sp. Postumium T. Ueturium consules cum Samnitibus prospere bellum gerere,
[9]
at uos satis habeatis uidisse nos sub iugum missos, uidisse sponsione infami obligatos, uidere nudos uinctosque hostibus deditos, omnem iram hostium nostris capitibus excipientes;
[10]
nouos consules legionesque Romanas ita cum Samnite gerere bellum uelitis, ut omnia ante nos consules bella gesta sunt.' quae ubi dixit,
[11]
tanta simul admiratio miseratioque uiri incessit homines ut modo uix crederent illum eundem esse Sp. Postumium qui auctor tam foedae pacis fuisset,
[12]
modo miserarentur quod uir talis etiam praecipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis.
[13]
[p. 9015]cum omnes laudibus modo prosequentes uirum in sententiam eius pedibus irent, temptata paulisper intercessio est ab L. Liuio et Q. Maelio tribunis plebis,
[14]
qui neque exsolui religione populum aiebant deditione sua, nisi omnia Samnitibus qualia apud Caudium fuissent restituerentur,
[15]
neque se pro eo quod spondendo pacem seruassent exercitum populi Romani poenam ullam meritos esse, neque ad extremum, cum sacrosancti essent, dedi hostibus uiolariue posse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.