Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. SEQUITUR hunc annum nobilis clade Romana1 Caudina pax T.
Veturio Calvino Sp.
Postumio consulibus.
[
2]
Samnites eo anno imperatorem C.
Pontium
Herenni filium habuerunt,
patre longe prudentissimo natum,
primum ipsum bellatorem ducemque.
[
3]
is,
ubi legati qui ad dedendas res missi erant pace
infecta redierunt, “
ne nihil actum”
inquit “
hac
legatione censeatis,
expiatum est quidquid ex foedere
rupto irarum in nos caelestium fuit.
[
4]
satis scio
quibuscumque discordi fuit subigi nos ad necessitatem dedendi res quae ab nobis ex foedere repetitae
fuerant,
iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis
foederis expiationem spretam.
[
5]
quid enim ultra fieri
ad placandos deos mitigandosque homines potuit
quam quod nos fecimus?
res hostium in praeda
captas,
quae belli iure nostrae videbantur,
remisimus;
auctores belli,
[
6?]
quia vivos non potuimus,
perfunctos
iam fato dedidimus;
bona eorum,
ne quid ex contagione noxae remaneret penes nos,
Romam portavimus.
[
7]
quid ultra tibi,
Romane,
quid foederi,
quid
dis arbitris foederis debeo?
quem tibi tuarum
[p. 164]
irarum,
quem meorum suppliciorum iudicem feram?
2 neminem neque populum neque privatum fugio.
[
8]
quod si nihil cum potentiore iuris humani relinquitur
inopi,
at ego ad deos vindices intolerandae superbiae
[
9?]
confugiam et precabor ut iras suas vertant in eos
quibus non suae redditae res,
non alienae accumulatae satis sint;
quorum saevitiam non mors noxiorum,
non deditio exanimatorum corporum,
non bona
sequentia domini deditionem exsatient,
3 nisi hauriendum sanguinem laniandaque viscera nostra praebuerimus.
[
10]
iustum est bellum,
Samnites,
quibus necessarium,
et pia arma quibus nulla nisi in armis relinquitur spes.
[
11]
proinde,
cum rerum humanarum maximum momentum sit,
quam propitiis rem,
quam
adversis agant dis,
pro certo habete priora bella
adversus deos magis quam homines gessisse,
hoc
quod instat ducibus ipsis dis gesturos.”