P. Sulpicio Sauerrione P. Sempronio Sopho consulibus Samnites, seu finem seu dilationem belli quaerentes, legatos de pace Romam misere. quibus suppliciter agentibus responsum est, [2] nisi saepe bellum parantes pacem petissent Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse: nunc, quando uerba uana ad id locorum fuerint, rebus standum esse. [3] P. Sempronium consulem cum exercitu breui in Samnio fore; eum, ad bellum pacemne inclinent animi, falli non posse; comperta omnia senatui relaturum; [4] decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur. eo anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne praebito commeatu peragrasset, foedus antiquum Samnitibus redditum. [5] ad Aequos inde, ueteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidae pacis quietos, uersa arma Romana, quod incolumi Hernico nomine missitauerant simul cum iis [6] Samniti auxilia et post Hernicos subactos uniuersa prope gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciuerat; et postquam icto Romae cum Samnitibus foedere fetiales uenerant res repetitum, temptationem aiebant esse ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur; [7] quod quanto opere optandum foret, Hernicos docuisse, cum quibus licuerit suas leges Romanae ciuitati praeoptauerint; [8] quibus legendi quid mallent copia non fuerit, pro poena necessariam ciuitatem fore. ob haec uolgo in conciliis iactata populus Romanus bellum fieri Aequis iussit; [9] [p. 9085]consulesque ambo ad nouum profecti bellum quattuor milia a castris hostium consederunt. [10] Aequorum exercitus, ut qui suo nomine permultos annos imbelles egissent, tumultuario similis sine ducibus certis, sine imperio trepidare. [11] alius exeundum in aciem, alii castra tuenda censent: mouet plerosque uastatio futura agrorum ac deinceps cum leuibus praesidiis urbium relictarum excidia. [12] itaque postquam inter multas sententias una, quae omissa cura communium ad respectum suarum quemque rerum uertit, [13] est audita, ut prima uigilia diuersi e castris ad deportanda omnia tuendosque moenibus <se> in urbes abirent, cuncti eam sententiam ingenti adsensu accepere. [14] palatis hostibus per agros prima luce Romani signis prolatis in acie consistunt et, ubi nemo obuius ibat, pleno gradu ad castra hostium tendunt; [15] ceterum postquam ibi neque stationes pro portis nec quemquam in uallo nec fremitum consuetum castrorum animaduerterunt, insolito silentio moti metu insidiarum subsistunt. [16] transgressi deinde uallum cum deserta omnia inuenissent pergunt hostem uestigiis sequi; sed uestigia in omnes aeque ferentia partes, ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant. [17] [p. 9086]post per exploratores compertis hostium consiliis, ad singulas urbes circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies quinquaginta, omnia oppugnando, ceperunt; quorum pleraque diruta atque incensa nomenque Aequorum prope ad internecionem deletum. [18] de Aequis triumphatum; exemploque eorum clades fuit, ut Marrucini Marsi Paeligni Frentani mitterent Romam oratores pacis petendae amicitiaeque. his populis foedus petentibus datum.