negat3 esse eiusdem severitatis Catilinam exitium rei publicae intra moenia molientem verbis et paene imperio ex4 urbe expulisse et nunc pro L. Murena dicere. ego autem has partis5 lenitatis et misericordiae quas me natura ipsa docuit semper egi libenter, illam vero gravitatis severitatisque personam non appetivi, sed ab re publica mihi impositam sustinui, sicut huius imperi dignitas in summo periculo civium postulabat. quod si tum, cum res publica vim et severitatem desiderabat, vici naturam et tam vehemens fui quam cogebar, non quam volebam, nunc cum omnes me causae ad misericordiam atque ad6 humanitatem vocent, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetudinique servire? ac de officio defensionis meae ac de ratione accusationis tuae fortasse etiam alia in parte orationis dicendum nobis erit. [7]
sed me, iudices, non minus hominis sapientissimi atque ornatissimi, Ser. Sulpici, conquestio quam Catonis accusatio commovebat7 qui gravissime et acerbissime se ferre8 dixit me familiaritatis necessitudinisque oblitum causam L. Murenae contra se defendere. huic ego, iudices, satis facere cupio vosque adhibere arbitros. nam cum grave est vere accusari in amicitia, tum, etiam si falso accuseris, non est neglegendum. ego, Ser. Sulpici, me in petitione tua tibi omnia studia atque officia pro nostra necessitudine et debuisse confiteor et praestitisse arbitror. nihil tibi consulatum petenti a me defuit quod esset aut ab amico aut a gratioso aut a consule postulandum. abiit9 illud tempus; mutata ratio est. sic existimo, sic mihi persuadeo, me tibi contra honorem Murenae10 quantum tu a me postulare ausus sis, tantum debuisse, contra salutem nihil debere. [8] neque enim, si tibi tum cum peteres consulatum studui, nunc11 cum Murenam ipsum petas, adiutor eodem pacto esse debeo. atque hoc non modo non12 laudari sed ne concedi quidem potest ut amicis nostris accusantibus non etiam alienissimos defendamus.