1.
quae precatus1 a2 dis immortalibus sum, iudices, more
institutoque maiorum illo die quo auspicato comitiis centuriatis
L. Murenam consulem renuntiavi, ut ea res mihi fidei3
magistratuique meo, populo plebique Romanae bene atque
feliciter eveniret, eadem4 precor ab isdem dis immortalibus
ob eiusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum,
et ut vestrae mentes atque sententiae cum populi Romani
voluntatibus suffragiisque consentiant, eaque res vobis populoque
Romano pacem, tranquillitatem, otium concordiamque
adferat. quod si illa sollemnis comitiorum precatio
consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se vim
et religionem quantam rei publicae dignitas postulat, idem
ego sum precatus ut eis quoque hominibus quibus hic
consulatus me rogante datus esset ea res fauste feliciter
prospereque eveniret.
[2]
quae cum ita sint, iudices, et cum
omnis deorum immortalium potestas aut translata5 sit ad
vos aut certe communicata vobiscum, idem consulem6
vestrae fidei commendat qui antea dis immortalibus commendavit,
ut eiusdem hominis voce et declaratus consul
et defensus beneficium populi Romani cum vestra atque
omnium civium salute tueatur.
et quoniam in hoc officio studium meae defensionis ab accusatoribus atque etiam ipsa susceptio causae reprensa est, ante quam pro L. Murena dicere instituo, pro me ipso pauca dicam, non quo mihi potior hoc quidem7 tempore sit offici mei quam huiusce salutis defensio, sed ut meo facto vobis probato maiore auctoritate ab huius honore fama fortunisque omnibus inimicorum impetus propulsare possim.