previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. [55] sed pauca quae meum animum repente moverunt prius de L. Murenae fortuna conquerar. nam cum saepe antea, iudices, et ex1 aliorum miseriis et ex meis curis laboribusque cotidianis fortunatos eos homines iudicarem qui remoti a studiis ambitionis otium ac tranquillitatem vitae secuti sunt, tum vero in his L. Murenae tantis tamque improvisis periculis ita sum animo adfectus ut non queam satis neque communem omnium nostrum condicionem neque huius eventum fortunamque miserari. qui primum, dum ex honoribus continuis familiae maiorumque suorum unum2 ascendere gradum dignitatis conatus est, venit in periculum ne et ea quae ei3 relicta, et haec quae ab ipso parta4 sunt amittat, deinde propter studium novae laudis etiam in veteris fortunae discrimen adducitur. [56] quae cum sunt5 gravia, iudices, tum illud acerbissimum est quod habet eos accusatores, non qui odio inimicitiarum ad accusandum, sed qui studio accusandi ad inimicitias descenderint6. nam ut omittam Servium Sulpicium quem intellego non iniuria L. Murenae sed honoris contentione permotum, accusat paternus amicus, C. Postumus7, vetus, ut ait ipse, vicinus ac necessarius, qui necessitudinis causas compluris protulit, simultatis nullam commemorare potuit. accusat Ser. Sulpicius, sodalis filius8, cuius ingenio paterni omnes necessarii munitiores esse debebant. accusat M. Cato qui cum a Murena nulla re umquam alienus fuit, tum9 ea condicione nobis10 erat in hac civitate natus ut eius opes, ut ingenium11 praesidio multis etiam alienis, exitio12 vix cuiquam inimico13 esse deberet14. [57] respondebo igitur Postumo primum qui nescio quo pacto mihi videtur praetorius candidatus in consularem quasi desultorius in quadrigarum curriculum incurrere. cuius competitores si nihil deliquerunt, dignitati eorum concessit, cum petere destitit; sin autem eorum aliquis largitus est, expetendus amicus est15 qui alienam potius iniuriam quam suam persequatur.

de Postumi criminibus, de Servi adulescentis16.”


1 et ex ex ς1Aφ

2 unum in hunc Müller: summum Pluygers

3 ei Halm: om. codd.: fort. ab eis

4 parta Naugerius (2): parata codd.

5 sint φ, Ernesti

6 descenderint Lambinus: descenderent codd.

7 C. Zumpt: tum codd. (T. et hic et § 54 coni. Nohl

8 filius Zumpt: fil. χ, om. ς, filii cett.

9 cum... tum Kayser: quamquam... tamen codd.

10 nobis ed. V, Ox. Canon. 304 m. 2: nobilis cett., del. Mommsen

11 ut ingen. et ingen. ed. Guar.: atque ingen. ed. V

12 alienis exitio ψ2, Lambinus: alienis ex7770 ς: alienissimis ψ1: alienissimo cett.

13 inimico ψ2: inimico || ς (cf. § § 13, 26): inimico ψ1: inimicus cett.

14 deberent σψ1

15 est ei est Heine

16 DE... ADVLESCENTIS om. Aχ1ψ (in lac. χ1): in mg. π est 'hic non est textus'

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: