[29]
quapropter non solum illa
gloria militaris vestris formulis atque actionibus anteponenda
est verum etiam dicendi consuetudo longe et multum isti
vestrae exercitationi ad honorem antecellit1. itaque mihi
videntur plerique initio multo hoc maluisse, post, cum id
adsequi non potuissent, istuc potissimum sunt delapsi.
Vt aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse qui citharoedi
fieri non potuerint, sic nos2 videmus, qui oratores
evadere non potuerint3, eos ad iuris studium devenire.
Magnus dicendi labor, magna res, magna dignitas, summa
autem gratia. etenim a vobis salubritas quaedam, ab eis
qui dicunt salus ipsa petitur. deinde vestra responsa atque
decreta et evertuntur saepe dicendo et sine defensione
orationis4 firma esse non possunt. in qua si satis profecissem,
parcius de eius laude dicerem; nunc nihil de me dico,
sed de eis qui in dicendo magni sunt aut fuerunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.