[48]
haec omnia tibi accusandi viam muniebant,
adipiscendi obsaepiebant.
atque ex omnibus illa plaga est iniecta petitioni tuae non tacente me maxima, de qua ab homine ingeniosissimo et copiosissimo, Q.1 Hortensio, multa gravissime dicta sunt. quo etiam mihi durior locus est dicendi datus ut, cum ante me et ille dixisset et vir summa dignitate et diligentia et facultate dicendi, M. Crassus, ego in extremo non partem aliquam agerem causae sed de tota re dicerem quod mihi videretur. itaque in isdem rebus fere versor et quoad2 possum, iudices, occurro vestrae satietati3.