previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16.minus tamen esset, si flagitiis tantum effeminati forentipsorum id magna ex parte dedecus erat—, a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent. [2] numquam tantum malum in re publica fuit nec ad plures nec ad plura pertinens. quidquid his annis libidine, quidquid fraude, quidquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote ortum esse. [3] necdum omnia, in quae coniurarunt, edita facinora habent. adhuc privatis noxiis, quia nondum ad rem publicam obprimendam statis virium est, coniuratio sese inpia tenet. crescit et serpit quotidie malum. iam maius est, quam ut capere id privata fortuna possit, ad summam rem publicam spectat. [4] [p. 31] nisi praecavetis, Quirites, iam huic diurnae, legitime ab consule vocatae, par nocturna contio esse poterit. nunc illi vos, singuli universos contionantes timent; iam ubi vos dilapsi domos et in rura vestra eritis, illi coierint, 1 consultabunt de sua salute simul ac vestra pernicie; tum singulis vobis universi timendi erunt. [5] optare igitur unusquisque vestrum debet, ut bona mens suis omnibus fuerit. si quem libido, si furor in illum gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniuravit, non suum iudicet esse. [6] ne quis etiam errore labatur vestrum quoque, non sum securus. nihil enim in speciem fallacius est quam prave religio. [7] ubi deorum numen praetenditur sceleribus, subit animum timor, ne fraudibus humanis vindicandis divini iuris aliquid inmixtum violemus. hac vos religione innumerabilia decreta pontificum, senatus consulta, haruspicum denique responsa liberant. [8] quotiens hoc patrum avorumque aetate negotium est magistratibus datum, uti sacra externa fieri vetarent, sacrificulos vatesque foro circo urbe prohiberent, vaticinios libros conquirerent comburerentque, omnem disciplinam sacrificandi praeterquam more Romano abolerent! [9] iudicabant enim prudentissimi viri omnis divini humanique iuris nihil aeque dissolvendae religionis esse, quam ubi non patrio, sed externo ritu sacrificaretur. [10] [p. 32] haec vobis praedicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret animos vestros, cum demolientes 2 nos Bacchanalia discutientesque nefarios coetus cerneretis. [11] omnia diis propitiis volentibusque ea faciemus; qui quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec patefieri, ut inpunita essent, sed ut vindicarentur et obprimerentur, voluerunt. [12] senatus quaestionem extra ordinem de ea re mihi collegaeque meo mandavit. nos, quae ipsis nobis agenda sunt, inpigre exsequemur; vigiliarum nocturnarum curam per urbem minoribus magistratibus mandavimus; [13] vos quoque aequum est, quae vestra munia sunt, quo quisque loco positus erit, quod imperabitur, inpigre praestare et dare operam, ne quid fraude noxiorum periculi aut tumultus oriatur.”

1 a. Ch. 186.

2 a. u. 568.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
hide References (36 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
  • Cross-references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Magistratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pontifex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sp. Postumius Albinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PO´NTIFEX
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: