DE VI ET SEDITIONE
Sed ut uiolentiae et seditionis tam togatae quam etiam armatae facta referantur, L. Equitium, qui se Ti. Gracchi filium simulabat tribunatumque aduersus leges cum L. Saturnino petebat, a C. Mario quintum consulatum gerente in publicam custodiam ductum populus claustris carceris conuulsis raptum humeris suis per summam animorum alacritatem portauit.8
idemque Q. Metellum censorem, quod ab eo tamquam Gracchi filio censum recipere nolebat, lapidibus prosternere conatus est, adfirmantem tres tantum modo filios Ti. Graccho fuisse, e quibus unum in Sardinia stipendia merentem, alterum infantem Praeneste, tertium post patris mortem natum Romae decessisse, neque oportere clarissimae familiae ignotas sordes inseri, cum interim inprouida concitatae multitudinis temeritas—pro inpudentia et audacia!—aduersus consulatum et censuram tetendit principesque suos omni petulantiae genere uexauit.
Vaesana haec tantum modo, illa etiam cruenta seditio: populus enim Nunnium conpetitorem Saturnini nouem iam creatis tribunis unoque loco duobus candidatis restante ui prius in aedes priuatas conpulit, extractum deinde interemit, ut caede integerrimi ciuis facultas apiscendae potestatis taeterrimo ciui daretur.
Creditorum quoque consternatio aduersus Semproni Asellionis praetoris urbani caput intolerabili modo exarsit. quem, quia causam debitorum susceperat, concitati a L. Cassio tribuno pl. pro aede Concordiae sacrificium facientem ab ipsis altaribus fugere extra forum coactum inque tabernula latitantem praetextatum discerpserunt.