Eadem ausum Sp. Maelium consimili exitu patria multauit. area uero domus eius, quo iustitia supplicii notior ad posteros perueniret, Aequimeli appellationem traxit. quantum ergo odii aduersus hostes libertatis insitum animis antiqui haberent parietum ac tectorum, in quibus uersati fuerant, ruinis testabantur. ideoque et M. Flacci et L. Saturnini seditiosissimorum ciuium corporibus trucidatis penates ab imis fundamentis eruti sunt. ceterum Flacciana area, cum diu † pene uacua mansisset, a Q. Catulo Cimbricis spoliis adornata est.