Idem Massilienses quoque ad hoc tempus usurpant, disciplinae grauitate, prisci moris obseruantia, caritate populi Romani praecipue conspicui. qui tres in eodem manumissiones rescindere permittunt, si ter ab eodem deceptum dominum cognouerunt. quarto errori subueniendum non putant, quia sua iam culpa iniuriam accepit, qui ei se totiens obiecit.
Eadem ciuitas seueritatis custos acerrima est, nullum aditum in scaenam mimis dando, quorum argumenta maiore ex parte stuprorum continent actus, ne talia spectandi consuetudo etiam imitandi licentiam sumat. omnibus autem, qui per aliquam religionis simulationem alimenta inertiae quaerunt, clausas portas habet, et mendacem et fucosam superstitionem submouendam esse existimans. ceterum a condita urbe gladius est ibi, quo noxii iugulantur, rubigine quidem exesus et uix sufficiens ministerio, sed index in minimis quoque rebus omnia antiquae consuetudinis monumenta seruantium.
Duae etiam ante portas eorum arcae iacent, altera qua liberorum, altera qua seruorum corpora ad sepulturae locum plaustro deuehuntur sine lamentatione, sine planctu. luctus funeris die domestico sacrificio adhibitoque necessariorum conuiuio finitur: etenim quid adtinet aut humano dolori indulgeri aut diuino numini inuidiam fieri, quod inmortalitatem suam nobiscum partiri noluerit?
Venenum cicuta temperatum in ea ciuitate publice custoditur, quod datur ei, qui causas sescentis—id enim senatus eius nomen est—exhibuit, propter quas mors sit illi expetenda, cognitione uirili beniuolentia temperata, quae neque egredi uita temere patitur et sapienter excedere cupienti celerem fati uiam praebet, ut uel aduersa uel prospera nimis usis fortuna—utraque enim finiendi spiritus, illa, ne perseueret, haec, ne destituat, rationem praebuerit —conprobato exitu terminetur.