Verum ne alienigenae iustitiae obliti uideamur, Pittacus Mitylenaeus, cuius aut meritis tantum ciues debuerunt aut moribus crediderunt, ut ei suis suffragiis tyrannidem deferrent, tam diu illud imperium sustinuit, quam diu bellum de Sigeo cum Atheniensibus gerendum fuit. postquam autem pax uictoria parta est, continuo reclamantibus Mitylenaeis deposuit, ne dominus ciuium ultra quam rei publicae necessitas exegerat permaneret. atque etiam cum recuperati agri dimidia pars consensu omnium offerretur, auertit animum ab eo munere deforme iudicans uirtutis gloriam magnitudine praedae minuere.