Nicomedia terrae motu prostrata; et quot modis terra quatiatur.
Eisdem diebus terrae motus horrendi, per Macedoniam Asiamque et Pontum, assiduis pulsibus oppida multa concusserunt et montes. Inter monumenta tamen multiformium aerumnarum, eminuere Nicomediae clades, Bithyniae urbium matris, cuius ruinarum eventum vere breviterque absolvam.
[p. 342] [2] Primo lucis exortu, diem nonum kal. Septembrium, concreti nubium globi nigrantium, laetam paulo ante caeli speciem confuderunt, et amendato solis splendore, nec contigua vel apposita cernebantur; ita oculorum obtutu praestricto, humo involutus crassae caliginis squalor insedit. [3] Dein velut numine summo fatales contorquente manubias, ventosque ab ipsis excitante cardinibus, magnitudo furentium incubuit procellarum, cuius impetu pulsorum auditus est montium gemitus, et elisi litoris fragor, haecque secuti typhones atque presteres, cum horrifico tremore terrarum, civitatem et suburbana funditus everterunt. [4] Et quoniam acclivitate collium aedes pleraeque vehebantur, aliae super alias concidebant, reclangentibus cunctis sonitu ruinarum immenso. Inter quae clamoribus variis celsa culmina resultabant, quaeritantium coniugium liberosque, et siquid necessitudines artae constringunt. [5] Post horam denique secundam (multo 1 ante tertiam) aer iam sudus et liquidus latentes retexit funereas strages. Non nulli enim superruentium ruderum vi nimia constipati, sub ipsis interiere ponderibus; quidam collo tenus aggeribus [p. 344] obruti, cum superesse possent siqui iuvissent, auxiliorum inopia necabantur; alii lignorum exstantium acuminibus fixi pendebant. [6] Uno ictu caesi complures, paulo ante homines tunc promiscae strages cadaverum cernebantur. Quosdam domorum inclinata fastigia intrinsecus servabant 2 intactos, angore et inedia consumendos. Inter quos Aristaenetus affectatam recens dioecensin curans vicaria potestate, quam Constantius ad honorem uxoris Eusebiae, Pietatis cognominarat, animam hoc casu cruciatam diutius exhalavit. [7] Alii subita magnitudine ruinae oppressi, eisdem adhuc molibus conteguntur. Collisis quidam capitibus, vel umeris praesectis aut cruribus, inter vitae mortisque confinia, aliorum adiumenta paria perferentium implorantes, cum obtestatione magna deserebantur. [8] Et superesse potuit aedium sacrarum et privatarum, hominumque pars maior, ni palantes abrupti flammarum ardores per quinque dies et noctes, quicquid consumi poterat exussissent.
[9] Adesse tempus existimo, pauca dicere quae de terrae pulsibus coniectura veteres collegerunt. Ad ipsius enim veritatis arcana, non modo haec nostra vulgaris inscitia, sed ne sempiterna quidem lucubrationibus longis nondum exhausta, physicorum iurgia penetrarunt. [10] Unde et in ritualibus et pontificio 3 sacerdotio obtemperantibus libris super auctore [p. 346] motus terrae nihil dicitur caute, ne alio deo pro alio nominato, cum qui eorum terram concutiat, sit in abstruse, piacula committantur. [11] Accidunt autem, (ut opiniones aestimant inter quas Aristoteles aestuat et laborat), aut in cavernis minutis terrarum, quas Graece σύριγγας appellamus, impulsu crebriore aquis undabundis; aut certe (ut Anaxagoras affirmat,) ventorum vi subeuntium ima terrarum; qui cum soliditatibus concrustatis inciderint, eruptiones nullas reperientes, eas partes soli convibrant, quas subrepserint tumidi. 4 Unde plerumque observatur, terra tremente, ventorum apud nos spiramina nulla sentiri, quod in ultimis eius secessibus occupantur. [12] Anaximander ait, arescentem nimia aestuum siccitate, aut post madores imbrium terram rimas pandere grandiores, quas penetrat supernus aer violentus et nimius, ac per eas vehementi spiritu quassatam, cieri propriis sedibus. Qua de causa terrores huius modi, vaporatis temporibus, aut nimia aquarum caelestium superfusione, contingunt. Ideoque Neptunum, umentis substantiae potestatem, Ennosigaeon et Sisichthona poetae veteres et theologi nuncuparunt.
[p. 348] [13] Fiunt autem terrarum motus modis quattuor: aut enim brasmatiae sunt, qui humum more aestus imitus 5 suscitantes, sursum propellunt immanissimas moles, ut in Asia Delos emersit, et Hiera et Anaphe et Rhodus, Ophiusa et Pelagia, prioribus saeculis dictitata, aureo quondam imbri perfusa, et Eleusin in Boeotia, et apud Tyrrenos Vulcanus, insulaeque plures; aut climatiae qui limes ruentes atque 6 obliqui, urbes aedificia montesque complanant; aut chasmatiae qui grandiore motu patefactis subito voratrinis, terrarum partes absorbent, ut in Atlantico mari, Europaeo orbe spatiosior insula, et in Crisaeo sinu Helice et Bura, et in Ciminia Italiae parte, oppidum Saccumum, ad Erebi profundos hiatus abactae, aeternis tenebris occultantur. [14] Inter haec tria genera terrae motuum, mycematiae sonitu audiuntur minaci, cum dissolutis elementa compagibus, ultro assiliunt, vel relabuntur considentibus terris. Tune enim necesse est velut taurinis reboare mugitibus, fragores fremitusque terrenos. Sed hinc ad exorsa.
[p. 350]