[9] Haec autem et similia licenter ideo altiore fastu quidam principes agunt, quod amicis emendandi secus cogitata vel gesta copiam negant, inimicos loqui terrent amplitudine potestatis. Nil autem valet correctio 1 pravitatum apud eos qui quod effici 2 velint maximae putant esse virtutis.