[8] Illud tamen ad medullas usque bonorum pervenit, quod dum extimescit aemulum potestatis, [p. 552] dumque in animo per 1 Gallias et Illyricum versat, quosdam saepe sublimiora coeptasse, famam adventus sui praevenire festinans, indignum imperio facinus amictu periurii fugiendi, commisit, Nisibi prodita, quae iam inde a Mithridatici regni temporibus, ne Oriens a Persis occuparetur, viribus restitit maximis.