[7] Proinde parum adeptus 1 ea quae spe vana conceperat, Sapor, ultraque solitum asperatus, quod ad expeditionem accingi rectorem compererat nostrum: iram eius conculcans Surenae dedit negotium, ut ea, quae Victor comes susceperat et Urbicius, armis repeteret, si quisquam repugnaret, et milites Sauromacis praesidio destinati malis affligerentur extremis.