Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. dum haec in Italia geruntur,
Perseus quod
iam inchoatum perficere,
quia impensa pecuniae facienda erat,
non inducebat in animum,
ut Gentium Illyriorum regem sibi adiungeret,
[
2?]
hoc,
postquam intrasse
saltum Romanos et adesse discrimen ultimum belli
animadvertit,
non ultra differendum ratus,
cum per1 Hippiam legatum trecenta argenti talenta pactus
[p. 164]
esset,
ita ut obsides ultro citroque darentur,
Pantauchum2 3 misit ex fidissimis amicis ad ea perficienda.
[
3]
meteone4 Labeatidis terrae Pantauchus regi Illyrio occurrit;
ibi et iusiurandum ab rege et obsides accepit.
missus et a Gentio est legatus nomine Olympio,
qui iusiurandum a Perseo obsidesque exigeret.
[
4]
cum eodem ad pecuniam accipiendam
missi sunt;
et auctore Pantaucho,
qui Rhodum legati
cum Macedonibus irent Parmenio et Morcus destinantur.
5
[
5]
quibus ita mandatum ut iureiurando obsidibusque et pecunia accepta tum demum Rhodum proficiscerentur:
duorum simul regum nomine incitari Rhodios ad bellum Romanum posse.
[
6]
adiunctam civitatem penes quam unam tum rei navalis gloria esset nec terra nec mari spem relicturam Romanis.
[7]
venientibus Illyriis Perseus ab Elpeo6 amni ex castris cum omni equitatu profectus ad Dium occurrit.
[8]
ibi ea quae convenerant7 circumfuso agmine equitum facta, quos adesse foederi sanciendo8 cum Gentio societatis volebat rex, aliquantum eam rem ratus animorum iis adiecturam.
[9]
et obsides in conspectu omnium dati acceptique; et Pellam ad thensauros
regios missis qui pecuniam acciperent, qui Rhodum
irent cum Illyriis legatis Thessalonicae conscendere
iussi.
[10]
ibi Metrodorus erat, qui nuper ab Rhodo
venerat, auctoribusque Dinone9 et Polyarato, [p. 166] principibus civitatis eius, adfirmabat Rhodios paratos ad10 bellum esse. is princeps iunctae cum Illyriis legationis datus est.