Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31. deinceps et urbes regionis eius idem faciebant,
adiuvante inclinationem animorum dementia
in1 omnis et iustitia praetoris Romani.
[
2]
ad Scodram inde ventum est,
quod2 belli caput erat,
3 non eo solum quod Gentius eam sibi ceperat velut regni totius arcem sed etiam quod Labeatium gentis munitissima longe est et difficilis aditu.
[
3]
duo cingunt
eam flumina,
Clausal a latere4 urbis quod in orientem patet praefluens,
Barbanna ab regione occidentis,
ex Labeatide palude oriens.
[
4]
hi duo amnes confluentes incidunt Oriundi flumini,
quod ortum ex monte Scordo,
multis et aliis auctum aquis,
mari Hadriatico
infertur.
[
5]
mons Scordus,
5 longe altissimus regionis eius,
ab oriente Dardanicam6 subiectam habet,
a meridie Macedoniam,
ab occasu Illyricum.
[
6]
quamquam munitum situ naturali oppidum erat gensque id tota Illyriorum et rex ipse tuebatur,
tamen praetor Romanus,
quia prima successerant prospere,
fortunam totius rei principia secuturam esse ratus et repentinum valiturum terrorem,
instructo exercitu ad moenia succedit.
[
7]
quod si clausis portis muros portarumque turris dispositi7 armati defendissent,
[p. 192] vano cum incepto moenibus pepulissent Romanos;
8
[
8]
nunc porta egressi proelium loco aequo maiore animo commiserunt quam sustinuerunt.
[
9]
pulsi enim et fuga conglobati,
cum ducenti amplius in ipsis faucibus portae cecidissent,
tantum intulerunt terrorem ut oratores extemplo ad praetorem mitteret Gentius Teuticum et Bellum,
principes gentis,
per quos indutias peteret,
ut deliberare de statu rerum suarum posset.
[
10]
triduo in hoc dato,
cum castra
Romana quingentos ferme passus ab urbe abessent,
navem conscendit et flumine Barbanna navigat9 in lacum Labeatum,
velut secretum locum petens ad consultandum,
[
11]
sed,
ut apparuit,
falsa spe excitus
[
12?]
Caravantium fratrem multis milibus armatorum coactis10 ex ea regione in quam missus erat adventare.
qui postquam evanuit rumor,
tertio post die navem eandem11 secundo amni Scodram demisit;
praemissisque nuntiis ut sibi appellandi praetoris potestas fieret,
copia facta in castra venit.
[
13]
et principium orationis ab accusatione stultitiae orsus suae,
postremo ad preces lacrimasque effusus,
genibus praetoris accidens in potestatem sese dedit.
[
14]
primo bonum animum habere iussus,
ad cenam etiam invitatus in urbem ad suos redit.
et cum praetore eo die honorifice
[
15?]
est epulatus,
deinde in custodiam C.
Cassio [p. 194] tribuno militum12 traditus,
vix gladiatorio accepto,
13 decem talentis,
ab rege rex,
ut in eam fortunam recideret.