[5] castra eo tempore A. Hostilius in Thessalia circa Palaepharsalum habebat, sicut nulla re bellica [p. 92] memorabili gesta, ita ad intentam4 militarem5 disciplinam ab effusa licentia formato milite et sociis cum fide cultis et ab omni genere iniuriae defensis. [6] audito successoris adventu cum arma viros equos cum cura inspexisset,6 ornato exercitu obviam venienti consuli processit. [7] et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus [8?] deinde gerendis—proconsul enim ad exercitum mansit7 —summa concordia fuit.8
[9] paucis post diebus consul contionem apud milites habuit. [10] orsus a parricidio Persei perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post scelere partum regnum veneficia, caedes, latrocinio nefando petitum Eumenen, iniurias in populum Romanum, direptiones sociarum urbium contra foedus. ea omnia quam diis quoque invisa essent, sensurum in exitu rerum suarum: [11] favere enim pietati fideique deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii venerit. [12] vires deinde populi Romani, iam terrarum orbem complectentis, cum viribus Macedoniae, exercitus cum exercitibus comparavit: quanto maiores Philippi Antiochique opes non maioribus copiis fractas esse?
[p. 94]