previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. dum haec in Italia geruntur, Perseus quod iam inchoatum perficere, quia inpensa pecuniae facienda erat, non inducebat in animum, [2] ut Gentium Illyriorum regem sibi adiungeret, hoc, postquam intrasse saltum Romanos et adesse discrimen ultimum belli animadvertit, non ultra differendum ratus cum per Hippiam legatum trecenta argenti talenta pactus esset, ita ut obsides ultro citroque darentur, Pantauchum misit ex fidissimis amicis ad ea perficienda. [3] [p. 110]Meteone Labeatidis terrae Pantauchus regi Illyrio occurrit; ibi et ius iurandum ab rege et obsides accepit. missus et a Gentio est legatus nomine Olympio, qui ius iurandum a 1 Perseo obsidesque exigeret. [4] cum eodem ad pecuniam accipiendam missi sunt, et auctore Pantaucho, qui Rhodum legati cum Macedonibus irent, Parmenio et Morcus destinantur. [5] quibus ita mandatum, ut iure iurando obsidibusque et pecunia accepta tum demum Rhodum proficiscerentur: duorum simul regum nomine incitari Rhodios ad bellum Romanum posse. [6] adiunctam civitatem, penes quam unam tum rei navalis gloria esset, nec terra nec mari spem relicturam Romanis. [7] venientibus Illyriis Perseus ab Elpeo amni ex castris cum omni equitatu profectus ad Dium occurrit. [8] [p. 111] ibi ea, quae convenerant, circumfuso agmine equitum facta, quos adesse foederi sancitae cum Gentio societatis volebat 2 rex, aliquantum eam rem ratus animorum iis adiecturam. [9] et obsides in conspectu omnium dati acceptique, et Pellam ad thensauros regios missis, qui pecuniam acciperent, qui Rhodum irent cum Illyriis legatis Thessalonicae conscendere iussi. [10] ibi Metrodorus erat, qui nuper ab Rhodo venerat, auctoribusque Dinone et Polyarato, principibus civitatis eius, adfirmabat Rhodios paratos ad bellum esse. is princeps iunctae cum Illyriis legationis datus est.

1 a. u. c. 586.

2 a. Chr. n. 168.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (32 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.13
  • Cross-references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Labeatis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Meteon
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Morcus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Olympio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pantauchus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Parmenio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Polyaratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dino
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gentius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hippias
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ME´DEON
    • Smith's Bio, Deinon
    • Smith's Bio, Ge'ntius
    • Smith's Bio, Oly'mpion
    • Smith's Bio, Pantauchus
    • Smith's Bio, Perseus
    • Smith's Bio, Polyaratus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: