Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. tum Perseus: "
aperienda nimirum nocte
ianua fuit et armati comisatores accipiendi praebendumque ferro iugulum,
quando non creditur nisi
[p. 26]
perpetratum facinus,
et eadem1 petitus insidiis2 audio quae latro atque insidiator.
[
2]
non nequiquam isti unum Demetrium filium te habere,
me subditum
et paelice genitum appellant.
[
3]
nam si gradum,
si
caritatem filii apud te haberem,
non in me querentem
deprehensas insidias,
sed in eum qui fecisset saevires,
[
4]
nec adeo vilis tibi vita esset nostra ut nec praeterito
periculo meo movereris neque futuro,
si insidiantibus
sit3 impune.
[
5]
itaque si mori tacitum oportet,
taceamus,
precati tantum deos ut a me coeptum scelus in me finem habeat,
nec per meum latus tu petaris:
[
6]
sin autem,
quod circumventis in solitudine natura ipsa subicit,
ut hominum quos numquam viderint
fidem tamen implorent,
mihi quoque ferrum in me
strictum cernenti vocem mittere licet,
4 per te patriumque nomen,
[
7?]
quod utri nostrum sanctius sit iam pridem sentis,
ita me audias precor,
tamquam si voce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti intervenisses,
Demetrium cum armatis nocte intempesta in vestibulo meo deprehendisses.
quod
tum vociferarer in re praesenti pavidus,
hoc nunc
postero die queror.
[
8]
frater,
non comisantium in
vicem animis5 iam diu vivimus inter nos.
regnare utique vis.
huic spei tuae obstat aetas mea,
obstat gentium ius,
obstat vetustus Macedoniae mos,
obstat vero etiam patris iudicium.
[
9]
haec transcendere nisi [p. 28]
per meum sanguinem non potes.
omnia moliris et6 temptas.
adhuc seu cura mea seu fortuna restitit parricidio tuo.
[
10]
hesterno7 die in lustratione et decursu et simulacro ludicro pugnae funestum prope proelium fecisti,
nec me aliud a morte vindicavit quam quod me ac meos vinci passus sum.
[
11]
Ab hostili proelio,
tamquam fraterno lusu,
8 pertrahere me ad cenam voluisti.
credis me,
pater,
inter inermes convivas cenaturum fuisse,
ad quem armati comisatum venerunt?
credis nihil a gladiis nocte periculi mihi futurum fuisse,
9 quem rudibus10 te inspectante prope occiderunt?
[
12]
quid hoc noctis,
quid inimicus11 ad iratum,
quid cum ferro succinctis iuvenibus venis?
convivam me tibi committere ausus non sum:
comisatorem te cum armatis venientem recipiam?
[
13]
si aperta ianua fuisset,
funus meum parares hoc tempore,
pater,
quo querentem audis.
nihil ego,
tamquam accusator,
criminose nec dubia argumentis colligendo ago.
[
14]
quid enim?
negat venisse se cum multitudine ad ianuam meam,
an ferro succinctos secum fuisse?
quos nominavero,
arcesse.
possunt quidem omnia audere qui hoc ausi sunt:
non tamen audebunt negare.
[
15]
si deprehensos intra limen meum cum ferro ad te deducerem,
pro12 manifesto haberes:
fatentes pro deprehensis habe.
[p. 30]