Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. Philippus,
simul ne otio miles deterior fieret,
simul avertendae suspicionis causa quicquam a se
[p. 66]
agitari de Romano bello,
Stobos Paeoniae exercitu1 indicto in Maedicam2 ducere pergit.
[
2]
cupido eum ceperat in verticem3 Haemi montis ascendendi,
quia volgatae opinioni crediderat Ponticum simul et Hadriaticum mare et Histrum amnem et Alpes conspici posse:
subiecta oculis ea haud parvi sibi
momenti futura ad cogitationem Romani belli.
[
3]
percunctatus regionis peritos de ascensu Haemi,
cum
satis inter omnes constaret viam exercitui nullam
esse,
[
4?]
paucis et expeditis per difficillimum aditum,
ut
sermone familiari minorem filium permulceret,
quem
statuerat non ducere secum,
primum quaerit ab eo,
cum tanta difficultas itineris proponatur,
utrum
perseverandum sit in incepto an abstinendum.
[
5]
si
pergat tamen ire,
non posse oblivisci se in talibus
rebus Antigoni,
qui saeva tempestate iactatus,
cum4 in eadem nave secum suos omnes habuisset,
praecepisse liberis diceretur ut et ipsi meminissent et ita posteris proderent,
ne quis cum tota gente simul in rebus dubiis periclitari auderet.
[
6]
memorem ergo se praecepti eius duos simul filios non commissurum in aleam eius qui proponeretur casus;
et quoniam
maiorem filium secum duceret,
minorem ad subsidia5 spei et custodiam regni remissurum in Macedoniam esse.
[
7]
non fallebat Demetrium ablegari se ne adesset [p. 68] consilio,
cum in conspectu locorum consultarent,
quae6 proxime itinera ad mare Hadriaticum atque Italiam ducerent,
quaeque ratio belli esset futura.
[
8]
sed non solum parendum patri7 sed etiam adsentiendum erat,
[
9]
ne invitum parere suspicionem faceret.
ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset,
Didas ex praetoribus regiis8 unus,
qui Paeoniae praeerat,
iussus est prosequi eum cum modico praesidio.
[
10]
hunc quoque Perseus,
sicut plerosque patris amicorum,
ex quo haud cuiquam dubium esse coeperat,
ad quem regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret,
[
11]
inter coniuratos in fratris perniciem habuit.
in praesentia dat ei mandata ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum,
ut elicere omnia arcana specularique abditos eius sensus
posset.
ita digreditur Demetrius cum infestioribus
quam si solus iret praesidiis.