previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. prodigia multa foeda et Romae eo anno visa et nuntiata peregre. [2] in area Vulcani et Concordiae sanguine pluvit; et pontifices hastas motas nuntiavere, et Lanuvini1 simulacrum Iunonis Sospitae lacrimasse. [3] pestilentia in agris forisque et conciliabulis et in urbe tanta erat ut Libitina funeribus2 vix sufficeret. [4] his prodigiis cladibusque anxii patres decreverunt ut et consules quibus diis videretur hostiis maioribus sacrificarent, et decemviri libros adirent. [5] eorum decreto supplicatio circa omnia pulvinaria Romae in diem unum indicta est. isdem auctoribus et senatus censuit et consules edixerunt [p. 62] ut per totam Italiam triduum supplicatio et feriae3 essent. [6] pestilentiae tanta vis erat ut, cum propter defectionem Corsorum bellumque ab Iliensibus concitatum in Sardinia octo milia peditum ex sociis Latini nominis placuisset scribi et trecentos equites, quos M. Pinarius praetor secum in Sardiniam traiceret, [7?] tantum hominum demortuum esse, tantum ubique aegrorum consules renuntiaverint ut is numerus effici militum non potuerit. [8] quod deerat militum, sumere a Cn. Baebio proconsule, qui Pisis hibernabat, iussus praetor atque inde in Sardiniam traicere.

[9] L. Duronio praetori, cui provincia Apulia evenerat, adiecta de Bacchanalibus quaestio est, cuius residua quaedam velut semina ex prioribus malis iam priore anno apparuerant; [10] sed magis inchoatae apud L.4 Pupium praetorem quaestiones erant quam ad exitum ullum5 perductae. id persecare novum praetorem, [11] ne serperet iterum latius, patres iusserunt. et legem6 de ambitu consules ex auctoritate senatus ad populum tulerunt.

1 Lanuvini luterbacher: lanuuiis et similia ς.

2 funeribus H. J. Mueller: om. ς.

3 A.U.C. 573

4 L. ed. aldina: t. aut ti. ς.

5 ullum ed. Frobeniana 1535: ullae ς.

6 legem ς: leges M.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (53 total)
  • Commentary references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.2
  • Cross-references to this page (26):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Libitina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pestis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ambitus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Area
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vulcanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concordiae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corsi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ilienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuno
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AM´BITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), BACCHANA´LIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FUNUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CO´RSICA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ILIENSES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LANU´VIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SARDI´NIA
    • Smith's Bio, Conco'rdia
    • Smith's Bio, Duro'nia Gens
    • Smith's Bio, Libiti'na
    • Smith's Bio, So'spita
    • Smith's Bio, Vulca'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: