previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

47. eodem anno in Hispania L. Postumius et [p. 148] Ti. Sempronius propraetores comparaverunt ita inter1 se, ut in Vaccaeos per Lusitaniam iret Albinus, in Celtiberiam inde reverteretur; Gracchus, si maius ibi2 bellum esset, in ultima Celtiberiae penetraret. . . .3 [2] mundam urbem primum vi cepit, nocte ex improvise aggressus. acceptis deinde4 obsidibus praesidioque imposito castella oppugnare, agros5 urere, donec ad praevalidam aliam urbemCertimam appellant Celtiberipervenit. [3] ubi cum iam opera admoveret, veniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquae simplicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si vires essent. [4] petierunt enim, ut sibi in castra Celtiberorum ire liceret ad auxilia accienda:6 si non impetrassent, tum separatim ab7 illis se consulturos. permittente Graccho ierunt et post paucis diebus alios decem legatos secum adduxerunt. [5] meridianum tempus erat. nihil prius petierunt a praetore quam ut bibere sibi iuberet dari. epotis primis poculis iterum poposcerunt, magno risu circumstantium in tam rudibus et moris omnis ignaris ingeniis. [6] tum maximus natu ex iismissi sumusinquita gente nostra qui sciscitaremur qua tandem re fretus arma nobis inferres.” [7] ad hanc percunctationem Gracchus exercitu se egregio fidentem venisse respondit; quem si ipsi visere velint, quo certiora ad suos referant, potestatem se eis [p. 150] facturum esse. [8] tribunisque militum imperat ut8 ornari omnes copias peditum equitumque et decurrere iubeant9 armatas. Ab hoc spectaculo legati dimissi10 deterruerunt suos ab auxilio circumsessae urbi ferendo. [9] oppidani cum ignes nocte e11 turribus nequiquam, quod signum convenerat, sustulissent, destituti ab unica spe auxilii in deditionem venerunt. [10] nummum quater et viciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nominenam militare iussi sunt—, et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.

1 A.U.C. 575

2 Gracchus si maius ibi Gronovius: si Gracchus maius sibi Mog.

3 lacunam indicavit Madvig.

4 verba urbem . . . deinde, perverso ordine in Mog. scripta transp. frob. 35.

5 agros frob. 35: deinde agros Mog.

6 accienda faber: accipienda Mog.

7 ab Madvig: eos ab Mog.

8 A.U.C. 575

9 tribunisque . . . iubeant frob. 35: tribunoque . . . iubeat Mog.

10 dimissi Duker: missi Mog.

11 nocte e Duker: nocte Mog.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (21 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.1
  • Cross-references to this page (9):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: