Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44. haec ea aestate ab Romanis Philippoque
gesta terra;
1 classis a Corcyra eiusdem principio aestatis cum L.
Apustio legato profecta Maleo
superato circa Scyllaeum agri Hermionici Attalo regi
coniuncta est.
[
2]
tum vero Atheniensium civitas,
cui
odio in Philippum per metum iam diu moderata erat,
id omne in auxilii praesentis spem effudit.
[
3]
nec
umquam ibi desunt linguae promptae ad plebem
concitandam;
quod genus cum in omnibus liberis
civitatibus,
tum praecipue Athenis,
ubi oratio
plurimum pellet,
favore multitudinis alitur.
[
4]
rogationem extemplo tulerunt plebesque scivit,
ut
Philippi statuae et2 imagines omnes nominaque earum,
item maiorum eius virile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque diesque festi,
sacra,
sacerdotes,
quae ipsius maiorumque honoris
causa instituta essent,
omnia profanarentur;
[
5]
loca
quoque,
in quibus positum aliquid inscriptumve
honoris eius causa fuisset,
detestabilia esse,
neque
[p. 128]
in iis quicquam postea poni dedicarique placere3 eorum quae in loco puro poni dedicarique fas esset;
[
6]
sacerdotes publicos,
quotienscumque pro populo Atheniensi sociisque,
exercitibus et classibus eorum
precarentur,
totiens detestari atque exsecrari Philippum,
liberos eius regnumque,
terrestres navalesque
copias,
Macedonum genus omne nomenque.
[
7]
additum
decreto,
si quis quid postea quod ad notam ignominiamque Philippi pertineret ferret,
id omne populum
Atheniensem iussurum;
[
8]
si quis contra ignominiam
prove honore eius dixisset fecissetve,
qui occidisset
eum iure caesurum.
postremo inclusum,
ut omnia
quae adversus Pisistratidas decreta quondam erant
eadem in Philippo servarentur.
[
9]
Athenienses quidem
litteris verbisque,
quibus solis valent,
bellum adversus
Philippum gerebant.