Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. consules praetoresque,
cum idibus Martiis1 magistratum inissent,
provincias sortiti sunt.
[
2]
L.
Lentulo Italia,
P.
Villio Macedonia,
praetoribus L.
Quinctio urbana,
Cn.
Baebio Ariminum,
L.
Valerio
Sicilia,
L.
Villio Sardinia evenit.
[
3]
Lentulus consul
novas legiones scribere iussus,
Villius a P.
Sulpicio
exercitum accipere;
in supplementum eius quantum
militum videretur ut scriberet,
ipsi permissum.
[
4]
praetori Baebio legiones quas C.
Aurelius consul
habuisset ita decretae,
ut retineret eas,
donec consul
novo cum exercitu succederet;
[
5]
in Galliam ubi is
venisset,
omnes milites exauctorati domum dimitterentur praeter quinque milia socium;
iis obtineri
circa Ariminum provinciam satis esse.
[
6]
prorogata
imperia2 praetoribus prioris anni,
C.
3 Sergio,
ut militibus,
qui in Hispania,
Sicilia,
Sardinia stipendia per multos annos fecissent,
agrum adsignandum curaret,
Q.
Minucio,
[
7?]
ut in Bruttiis idem de coniurationibus quaestiones,
quas praetor cum fide curaque exercuisset,
[
8?]
perficeret et eos,
quos sacrilegii compertos in
vinculis Romam misisset,
Locros mitteret ad
[p. 156]
supplicium,
quaeque sublata ex delubro Proserpinae4 essent,
reponenda cum piaculis curaret.
[
9]
feriae Latinae pontificum decreto instauratae sunt,
quod legati ab Ardea questi in senatu erant sibi in monte Albano Latinis carnem,
ut adsolet,
datam non esse.
[10]
ab Suessa nuntiatum est duas portas quodque
inter eas muri erat de caelo tactum; et Formiani
legati aedem Iovis, item Ostienses aedem Iovis,
et Veliterni Apollinis et Sangus aedes, et in Herculis
aede capillum enatum;
[11]
et ex Bruttiis ab Q. Minucio
propraetore scriptum eculeum cum quinque pedibus,
pullos gallinaceos tres cum ternis pedibus natos esse.
[12]
a P. Sulpicio proconsule ex Macedonia litterae
adlatae, in quibus inter cetera scriptum erat lauream
in puppi navis longae enatam.
[13]
priorum prodigiorum
causa senatus censuerat, ut consules maioribus hostiis,
quibus diis videretur, sacrificarent;
[14]
ob hoc unum
prodigium haruspices in senatum vocati, atque ex
responso eorum supplicatio populo in diem unum
indicta5 et ad omnia pulvinaria res divinae factae.