Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35. rex1 non celerem aleam universi certaminis timens,
quadringentos Tralles—
Illyriorum id,
sicut alio diximus loco,
est genus—
et Cretenses trecentos,
addito his peditibus pari numero equitum,
cum duce Athenagora,
uno ex purpuratis,
ad lacessendos hostium equites misit.
[
2]
ab Romanis autem—
aberat acies eorum paulo plus quingentos passus—
velites et equitum duae ferme alae emissae,
ut
numero quoque eques pedesque hostem aequarent.
[
3]
credere regii genus pugnae quo adsueverant fore,
ut equites in vicem insequentes refugientesque nunc
telis uterentur,
nunc terga darent,
Illyriorum
velocitas ad excursiones et impetus subitos usui
[p. 104]
esset,
Cretenses in invehentem se effuse hostem2 sagittas conicerent.
[
4]
turbavit hunc ordinem pugnandi non acrior quam pertinacior impetus Romanorum;
[
5]
nam haud secus quam si tota acie dimicarent,
et velites emissis hastis comminus gladiis rem
gerebant,
et equites,
ut semel in hostem evecti sunt,
stantibus equis,
partim ex ipsis equis,
partim desilientes
immiscentesque se peditibus pugnabant.
[
6]
ita nec
eques regius equiti par erat,
insuetus ad stabilem
pugnam,
nec pedes concursator et vagus et prope
seminudus genere armorum veliti Romano parmam
gladiumque habenti pariterque et ad se tuendum et
ad hostem petendum armato.
[
7]
non tulere itaque
dimicationem nec alia re quam velocitate tutantes se
in castra refugerunt.