Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. expiatis omnibus religionibus—
nam etiam1 Locris sacrilegium pervestigatum ab Q.
Minucio
erat,
pecuniaque ex bonis noxiorum in thensauros
reposita—
cum consules in provincias proficisci vellent,
privati frequentes,
[
2?]
quibus ex pecunia quam M.
Valerio M.
Claudio consulibus mutuam dederant,
tertia pensio debebatur eo anno,
adierunt senatum,
quia consules,
[
3?]
cum ad novum bellum,
quod magna
classe magnisque exercitibus gerendum esset,
vix
aerarium sufficeret,
negaverant esse unde iis in
praesentia solveretur.
[
4]
senatus querentes eos non
sustinuit:
si in Punicum bellum pecunia data in
Macedonicum quoque bellum uti res publica vellet,
aliis ex aliis orientibus bellis,
quid aliud quam
publicatam pro beneficio tamquam noxia2 suam pecuniam fore?
[
5]
cum et privati aequum postularent,
nec tamen solvendo aere alieno res publica esset,
quod medium inter aequum et utile erat decreverunt,
[
6?]
ut,
quoniam magna pars eorum agros volgo venales
esse diceret et sibimet emptis opus esse,
agri publici
qui intra quinquagesimum lapidem esset,
copia iis
fieret:
[
7]
consules agrum aestimaturos et in iugera asses
vectigal testandi causa publicum agrum esse imposituros,
[
8?]
ut si quis,
cum solvere posset populus,
pecuniam
[p. 42]
habere quam agrum mallet,
restitueret agrum populo.
3 laeti eam condicionem privati accepere;
[
9]
trientabulumque is ager,
quia pro tertia parte pecuniae datus erat,
appellatus.