Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. obsidio deinde per paucos dies magis quam
[p. 22]
oppugnatio fuit,
dum volnus ducis curaretur.
per1 quod tempus ut quies certaminum erat ita ab
apparatu operum ac munitionum nihil cessatum.
[
2]
itaque acrius de integro coortum est bellum,
pluribusque partibus,
vix accipientibus quibusdam opera
locis,
vineae coeptae agi admoverique aries.
[
3]
abundabat multitudine hominum Poenus;
ad centum
quinquaginta milia habuisse in armis satis creditur;
[
4]
oppidani ad omnia tuenda atque obeunda multifariam distineri coepti,
2 non sufficiebant.
[
5]
itaque iam feriebantur arietibus muri,
quassataeque multae partes erant;
una continentibus ruinis nudaverat
urbem:
tres deinceps turres quantumque inter eas
muri erat cum fragore ingenti prociderunt.
3
[
6]
captum oppidum ea ruina crediderant Poeni,
qua,
velut si pariter utrosque murus4 texisset,
ita utrimque in pugnam procursum est.
[
7]
nihil tumultuariae pugnae simile erat,
quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri5 solent,
sed iustae acies velut patenti campo inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant.
[
8]
hinc spes,
hinc desperatio animos inritat,
Poeno cepisse iam se urbem,
si paulum adnitatur,
credente,
Saguntinis pro nudata moenibus patria corpora opponentibus nec ullo
pedem referente,
ne in relictum a se locum hostem
immitteret.
[
9]
itaque quo acrius et confertim magis
[p. 24]
utrimque pugnabant,
6 eo plures volnerabantur nullo7 inter arma corporaque vano intercidente telo.
[
10]
phalarica8 erat Saguntinis missile telum hastili abiegno9 et cetera10 tereti praeterquam ad extremum unde ferrum exstabat;
id,
sicut in pilo,
quadratum stuppa circumligabant linebantque11 pice;
[
11]
ferrum autem tres longum habebat pedes,
ut cum armis transfigere corpus posset.
sed id maxime,
etiam si haesisset in scuto nec penetrasset in corpus,
pavorem faciebat,
[
12?]
quod cum medium accensum mitteretur conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret,
arma omitti cogebat nudumque militem ad insequentes ictus praebebat.