Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. in Hasdrubalis locum haud dubia res fuit1 quin praerogativa militaris,
qua extemplo iuvenis
Hannibal in praetorium delatus imperatorque ingenti
omnium clamore atque adsensu appellatus erat,
a
senatu comprobaretur.
favor2 plebis sequebatur.
[p. 8]
[
2]
hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris ad se3 accersierat;
actaque res etiam in senatu fuerat.
barcinis4 nitentibus ut adsuesceret militiae Hannibal atque in paternas succederet opes,
[
3?]
Hanno,
alterius factionis princeps, “
et aequum postulare videtur”
inquit “
Hasdrubal,
et ego tamen non censeo quod petit tribuendum.”
[
4]
cum admiratione tam ancipitis
sententiae in se omnes convertisset, “
florem aetatis”
inquit “
Hasdrubal,
quem ipse patri Hannibalis
fruendum praebuit,
iusto iure eum a filio repeti5 censet;
nos tamen minime decet iuventutem nostram pro militari rudimento adsuefacere libidini praetorum.
[
5]
An hoc timemus,
ne Hamilcaris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni speciem6 videat,
et cuius regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri,
eius filio parum mature serviamus?
[
6]
ego istum iuvenem domi tenendum,
sub legibus sub magistratibus docendum vivere aequo iure cum ceteris censeo,
ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet.”