[6] Hannibal ab Druentia3 campestri maxime itinere [p. 94] ad Alpes cum bona pace incolentium ea loca4 Gallorum pervenit. [7] tum, quamquam fama prius, qua5 incerta in maius vero ferri solent, praecepta res erat, tamen ex propinquo visa montium altitudo nivesque caelo prope immixtae, tecta informia imposita rupibus, pecora iumentaque torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaque6 omnia rigentia gelu, cetera visu quam dictu foediora, terrorem renovarunt. [8] erigentibus in primos agmen clivos apparuerunt imminentes tumulos insidentes montani, qui si valles occultiores insedissent, coorti ad pugnam repente ingentem fugam stragemque dedissent. [9] Hannibal consistere signa iussit; Gallisque ad visenda loca praemissis postquam comperit transitum ea non esse, castra inter confragosa omnia praeruptaque quam extentissima potest valle locat. [10] tum per eosdem Gallos haud sane multum lingua moribusque abhorrentes, cum se immiscuissent conloquiis montanorum, edoctus interdiu tantum obsideri saltum, nocte in sua quemque dilabi tecta, luce prima subiit tumulos, ut ex aperto atque interdiu vim per angustias facturus. [11] die deinde simulando aliud quam quod parabatur consumpto cum eodem quo constiterant loco castra communissent, [12?] ubi primum digressos7 tumulis montanos laxatasque sensit custodias, pluribus ignibus quam pro numero [p. 96] manentium in speciem factis impedimentisque cum8 equite relictis et maxima parte peditum, [13?] ipse cum expeditis, acerrimo quoque viro, raptim angustias evadit iisque ipsis tumulis quos hostes tenuerant consedit.