Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. secundam eam Paulus, sicut erat, victoriam ratus victimas cecidit eo nuntio, et consilio advocato litteras praetoris cum recitasset, Q. Aelium Tuberonem obviam regi misit, ceteros manere in praetorio frequentis iussit.
[2]
non alias ad ullum spectaculum tanta multitudo occurrit. patrum aetate Syphax rex captus in castra Romana adductus erat. praeterquam quod nec sua nec gentis fama comparandus, tunc accessio Punici belli fuerat, sicut Gentius Macedonici;
[3]
Perseus caput belli erat, nec ipsius tantum patris avique ... , quos sanguine ac genere contingebat, fama conspectum eum efficiebat, sed effulgebant Philippus ac magnus Alexander, qui summum inperium in orbe terrarum Macedonum fecerant.
[4]
[p. 15] pullo amictu cum filio Perseus ingressus est castra nullo 1suorum alio comite, qui socius calamitatis miserabiliorem eum faceret. progredi prae turba occurrentium ad spectaculum non poterat, donec a consule lictores missi sunt, qui summoto iter ad praetorium facerent.
[5]
consurrexit consul et iussis sedere aliis progressusque paulum introeunti regi dextram porrexit summittentemque se ad pedes sustulit nec attingere genua passus introductum in tabernaculum adversus advocatos in consilium considere iussit.
1 a. Chr. n. 168.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.