Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17. legatos deinde, quorum de sententia imperatores L. Paulus, L. Anicius conponerent res, decreverunt decem in Macedoniam, quinque in Illyricum.
[2]
[p. 39] in Macedoniam sunt primi nominati 1 A. Postumius Luscus, C. Claudius, ambo illi censorii, Q. Fabius Labeo ... C. Licinius Crassus, collega in consulatu Pauli, tum prorogato imperio provinciam Galliam habebat.
[3]
his consularibus addidere Cn. Domitium Ahenobarbum, Ser. Cornelium Sullam, L. Iunium, T. Numisium Tarquiniensem, A. Terentium Varronem.
[4]
in Illyricum autem hi nominati, P. Aelius Ligus consularis, C. Cicereius et Cn. Baebius Tamphilus — hic priore anno, Cicereius multis ante annis praetor fuerat —, P. Terentius Tuscivicanus, P. Manilius.
[5]
moniti deinde consules a patribus, ut, quoniam alterum ex his succedere C. Licinio, qui legatus nominatus erat, in Galliam oporteret, primo quoque tempore provincias aut conpararent inter se aut sortirentur, sortiti sunt.
[6]
[p. 40] M. Iunio Pisae 2obvenerunt, quem, priusquam in provinciam iret, legationes, quae undique Romam gratulatum convenerant, introducere in senatum placuit, Q. Aelio Gallia.
[7]
ceterum quamquam tales viri mitterentur, quorum de consilio sperari posset imperatores nihil indignum nec clementia nec gravitate populi Romani decreturos esse, tamen in senatu quoque agitata sunt summa consiliorum, ut inchoata omnia legati ab domo ferre ad imperatores possent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.