previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. ceterum tanto facinore in unicum relictum amicum admisso, per tot casus expertum proditumque, quia non prodiderat, omnium ab se abalienavit animos. [2] [p. 12] pro se quisque transire ad Romanos; fugaeque consilium capere solum prope 1 relictum coegerunt; Oroandemque Cretensem, cui nota Threciae ora erat, quia mercaturas in ea regione fecerat, appellat, ut se sublatum in lembum ad Cotym deveheret. [3] Demetrium est portus in promunturio quodam Samothracae; ibi lembus stabat. sub occasum solis deferuntur, quae ad usum necessaria erant, defertur et pecunia, quanta clam deferri poterat. [4] rex ipse nocte media cum tribus consciis fugae per posticum aedium in propincum cubiculo hortum atque inde, maceriam aegre transgressus, ad mare pervenit. [5] Oroandes tantum moratus, dum pecunia deferretur, primis tenebris solverat navem ac per altum Cretam petebat. [6] postquam in portu navis non inventa est, vagatus Perseus aliquamdiu in litore, postremo timens lucem iam adpropinquantem, in hospitium redire non ausus in latere templi prope angulum obscurum delituit. [7] [p. 13] pueri regii apud Macedonas vocabantur principum liberi 2ad ministerium electi regis. ea cohors persecuta regem fugientem ne tum quidem abscedebat, donec iussu Cn. Octavi pronuntiatum est per praeconem, [8] regios pueros Macedonasque alios, qui Samothracae essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem libertatemque et sua omnia servaturos, quae aut secum haberent aut in Macedonia reliquissent. [9] ad hanc vocem transitio omnium facta est, nominaque dabant ad C. Postumium tribunum militum. liberos quoque parvos regios Ion Thessalonicensis Octavio tradidit, nec quisquam praeter Philippum, maximum natu ex filiis, cum rege relictus. [10] tum sese filiumque Octavio tradidit, fortunam deosque, quorum in templo erat, nulla ope supplicem iuvantis accusans. [11] in praetoriam navem inponi iussus, eodem et pecunia, quae superfuit, delata est, extemploque classis Amphipolim repetiit. [12] [p. 14] inde Octavius regem in castra ad consulem misit praemissis litteris, ut in potestate eum esse et adduci sciret. 3

1 a. u. c. 586

2 a. Chr. n. 168.

3 a. u. c. 586

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (25 total)
  • Cross-references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Octavius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oroandes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Postumius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Portus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pueri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Regia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Amphipolis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cohors
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Demetrium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ion
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CIRCUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SAMOTHRA´CE
    • Smith's Bio, CABEIRI
    • Smith's Bio, Ion
    • Smith's Bio, Octavius
    • Smith's Bio, Perseus
    • Smith's Bio, Philippus
    • Smith's Bio, Philippus
    • Smith's Bio, Postu'mius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: