previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. haud procul inde Anici castra aberant. ad quem litteris missis, ne quid ad ea, quae fierent, moveretur: senatum praedam Epiri civitatium, quae ad Persea defecissent, [2] [p. 91] exercitui dedisse suo, missis centurionibus in singulas urbes, qui se dicerent ad praesidia 1 deducenda venisse, ut liberi Epirotae sicut Macedones essent, denos principes ex singulis evocavit civitatibus. quibus cum denuntiasset, ut aurum atque argentum in publicum proferretur, per omnes civitates cohortes dimisit. [3] ante in ulteriores quam in propiores profecti, ut uno die in omnes perveniretur. [4] edita tribunis centurionibusque erant, quae agerentur. mane omne aurum argentumque conlatum; hora quarta signum ad diripiendas urbes datum est militibus; [5] tantaque praeda fuit, ut in equitem quadringeni denarii, peditibus duceni dividerentur, centum quinquaginta milia capitum humanorum abducerentur. [6] muri deinde direptarum urbium diruti sunt; ea fuere oppida circa septuaginta. vendita praeda omnis; inde ea summa militi numerata est. [7] [p. 92]Paulus ad mare Oricum descendit nequaquam, ut 2ratus erat, expletis militum animis, qui, tamquam nullum in Macedonia gessissent bellum, expertis regiae praedae esse indignabantur. [8] Orici cum missas cum Scipione Nasica Maximoque filio copias invenisset, exercitu in naves inposito in Italiam traiecit. [9] et post paucos dies Anicius conventu reliquorum Epirotarum Acarnanumque acto iussisque in Italiam sequi principibus, quorum cognitionem causae senatui reservarat, et ipse navibus expectatis, quibus usus Macedonicus exercitus erat, in Italiam traiecit.

[10] cum haec in Macedonia Epiroque gesta sunt, legati, qui cum Attalo ad finiendum bellum inter Gallos et regem Eumenem missi erant, in Asiam pervenerunt. [11] [p. 93] indutiis per hiemem factis et Galli domos abierant et rex in hiberna concesserat Pergamum gravique morbo aeger fuerat. ver primum ex domo Gallos exciverat; 3 iamque Synnada pervenerant, cum Eumenes ad Sardis undique exercitum contraxerat. [12] ibi Romani cum et Solovettium ducem Gallorum Synnadis ... adlocuturi. et Attalus cum eis profectus; sed castra Gallorum intrare eum non placuit, ne animi ex disceptatione inritarentur. [13] P. Licinius cum regulo Gallorum est locutus rettulitque ferociorem eum deprecando factum, [14] ut mirum videri possit inter tam opulentos reges Antiochum Ptolemaeumque tantum legatorum Romanorum verba valuisse, ut extemplo pacem facerent, apud Gallos nullius momenti fuisse.

1 a. Chr. n. 167.

2 a. u. c. 587.

3 a. Chr. n. 167.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (10 total)
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P Licinius Crassus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Solovettius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Synnada
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Aemilius Paullus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Epirotae
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), EPEIRUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PASSARON
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SYNNADA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: