Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42.
nondum Hannibal e castris exierat, cum pugnantium clamorem audivit. itaque excitus tumultu
raptim ad hostem copias agit.
[2]
iam primos occupaverat
equester terror; peditum etiam prima legio et dextra
ala proelium inibat; incompositi hostes, ut quemque
aut pediti aut equiti casus obtulit, ita conserunt
manus.
[3]
crescit pugna subsidiis et procurrentium ad
certamen numero augetur; pugnantisque, quod nisi in
vetere exercitu et duci veteri haud facile est,
[4]
inter
tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni cohortium ac manipulorum decurrentium per colles
clamor ab tergo auditus metum, ne intercluderentur
a castris, iniecisset.
[5]
inde pavor incussus et fuga passim fieri coepta est. minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breviorem fugam perculsis fecit.
equites enim tergo inhaerebant;
[6]
in transversa latera
invaserant cohortes secundis collibus via nuda ac
facili decurrentes.
[7]
tamen supra octo milia hominum
occisa, supra septingentos capti; signa militaria novem
adempta; elephanti etiam, quorum nullus usus in repentina ac tumultuaria pugna fuerat, quattuor occisi,
duo capti.
[8]
circa quingentos Romanorum sociorumque
[p. 410]
victores ceciderunt. postero die Poenus quievit; Romanus in aciem copiis eductis postquam neminem
signa contra efferre vidit, spolia legi caesorum hostium
et suorum corpora conlata in unum sepeliri iussit.
[9]
inde insequentibus continuis diebus aliquot ita institit
portis,
[10]
ut prope inferre signa videretur, donec Hannibal tertia vigilia crebris ignibus tabernaculisque, quae
pars castrorum ad hostes vergebat, et Numidis paucis,
qui in vallo portisque se ostenderent, relictis profectus Apuliam petere intendit.
[11]
ubi inluxit, successit
vallo Romana acies, et Numidae ex composito paulisper in portis se valloque ostentavere frustratique
aliquamdiu hostes citatis equis agmen suorum adsequuntur.
[12]
consul ubi silentium in castris et ne paucos
quidem, qui prima luce obambulaverant, parte ulla
cernebat, duobus equitibus speculatum in castra praemissis postquam satis tuta omnia esse exploratum
est, inferri signa iussit;
[13]
tantumque ibi moratus, dum
milites ad praedam discurrunt, receptui deinde cecinit
multoque ante noctem copias redduxit.
[14]
postero die
luce prima profectus, magnis itineribus famam et
vestigia agminis sequens haud procul Venusia hostem
adsequitur.
[15]
ibi quoque tumultuaria pugna fuit; supra
duo milia Poenorum caesa. inde nocturnis montanisque itineribus Poenus, ne locum pugnandi daret, Metapontum petiit.
[16]
Hanno inde—is enim praesidio eius
loci praefuerat—in Bruttios cum paucis ad exercitum novum comparandum missus; Hannibal copiis
eius ad suas additis Venusiam retro quibus venerat
itineribus repetit, atque inde Canusium procedit. numquam Nero vestigiis hostis abstiterat et Q. Fulvium,
[17]
cum Metapontum ipse proficisceretur, in Lucanos, ne
regio ea sine praesidio esset, arcessierat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.