[10] priusquam Claudius consul in provinciam pervenire per extremum finem agri Larinatis ducentem in Sallentinos exercitum Hannibalem expeditis cohortibus adortus C. Hostilius Tubulus incomposito agmini terribilem tumultum intulit; [11] ad quattuor milia hominum occidit, novem signa militaria cepit. moverat ex hibernis ad famam hostis Q. Claudius, qui per urbes agri Sallentini castra disposita habebat. [12] itaque ne cum duobus exercitibus simul confligeret, Hannibal nocte castra ex agro Tarentino movit atque in Bruttios concessit. [13] Claudius in Sallentinos agmen convertit, Hostilius Capuam petens obvius ad Venusiam fuit consuli Claudio. [14] ibi ex utroque exercitu electa peditum quadraginta milia, duo milia et quingenti equites, quibus consul adversus Hannibalem rem gereret: reliquas copias Hostilius Capuam ducere iussus, ut Q. Fulvio proconsuli traderet.