previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. post diem tertium eius diei praetorum comitia habita. praetores creati L. Porcius Licinus C. Mamilius C. et A. Hostilii Catones. comitiis perfectis ludisque factis dictator et magister equitum magistratu abierunt. [2] C. Terentius Varro in Etruriam pro praetore missus, ut ex ea provincia C. Hostilius Tarentum ad eum exercitum iret, quem T. Quinctius consul habuerat; [3] et L. Manlius trans mare legatus iret viseretque, quae res ibi gererentur; simul quod Olympiae ludicrum ea aestate futurum erat, quod maximo coetu Graeciae celebraretur, ut, si tuto per hostem posset, [4] adiret id concilium, ut, qui Siculi bello ibi profugi aut Tarentini cives relegati ab Hannibale essent, domos redirent scirentque sua omnia iis, quae ante bellum habuissent, reddere populum Romanum.

quia periculosissimus annus inminere videbatur, [5] neque consules in re publica erant, in consules designatos omnes versi, quam primum eos sortiri provincias et praesciscere, quam quisque eorum provinciam, quem hostem haberet, volebant. [6] de reconciliatione etiam gratiae eorum in senatu actum est principio facto a Q. Fabio Maximo. [7] inimicitiae autem nobiles inter eos erant et acerbiores eas indignioresque Livio sua calamitas fecerat, quod spretum se in ea fortuna credebat. [8] itaque is magis inplacabilis erat et nihil opus esse reconciliatione aiebat: acrius et intentius [p. 402] omnia gesturos timentes, ne crescendi ex se inimico conlegae potestas fieret. [9] vicit tamen auctoritas senatus ut positis simultatibus communi animo consilioque administrarent rem publicam. [10] provinciae iis non permixtae regionibus, sicut superioribus annis, sed diversae extremis Italiae finibus, alteri adversus Hannibalem Bruttii et Lucani, alteri Gallia adversus Hasdrubalem, quem iam Alpibus adpropinquare fama erat, decreta. [11] exercitum e duobus, qui in Gallia quique in Etruria esset, addito urbano, eligeret, quem mallet, qui Galliam esset sortitus. [12] cui Bruttii provincia evenisset, novis legionibus urbanis scriptis, utrius mallet consulum prioris anni exercitum sumeret; [13] relictum a consule exercitum Q. Fulvius proconsul acciperet, eique in annum imperium esset. [14] et C. Hostilio, cui pro Etruria Tarentum mutaverant provinciam, pro Tarento Capuam mutaverunt; legio una data est, cui Fulvius proximo anno praefuerat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (21 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: