[5] quia periculosissimus annus inminere videbatur, neque consules in re publica erant, in consules designatos omnes versi, quam primum eos sortiri provincias et praesciscere quam quisque eorum provinciam, quem hostem haberet, volebant. [6] De reconciliatione etiam gratiae eorum in senatu actum est principio facto a Q. Fabio Maximo. [7] inimicitiae autem nobiles inter eos erant et acerbiores eas indignioresque Livio sua calamitas fecerat quod spretum se in ea fortuna credebat. [8] Itaque is magis inplacabilis erat et nihil opus esse reconciliatione aiebat: [p. 352] acrius et intentius omnia gesturos timentes ne4 crescendi ex se inimico conlegae potestas fieret. [9] vicit tamen auctoritas senatus ut positis simultatibus communi animo consilioque administrarent rem publicam. [10] provinciae iis non permixtae regionibus, sicut superioribus annis, sed diversae extremis Italiae finibus, alteri adversus Hannibalem Bruttii et Lucani, alteri Gallia adversus5 Hasdrubalem, quem iam Alpibus adpropinquare fama erat, decreta. [11] exercitum e duobus qui in Gallia quique in Etruria esset, addito urbano, eligeret quem mallet, qui Galliam esset sortitus. [12] cui Bruttii provincia evenisset, novis legionibus urbanis scriptis, utrius mallet consulum prioris anni exercitum sumeret; [13] relictum a consule exercitum Q. Fulvius proconsul acciperet, eique in annum imperium esset. [14] et C. Hostilio, cui pro Etruria Tarentum mutaverant provinciam, pro Tarento Capuam mutaverunt; legio una data est,6 cui Fulvius proximo anno praefuerat.