Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42.
nondum Hannibal e castris exierat cum pugnantium clamorem audiuit; itaque excitus tumultu raptim ad hostem copias agit.
[2]
iam primos occupauerat equestris terror; peditum etiam prima legio et dextra ala proelium inibat. incompositi hostes, ut quemque aut pediti aut equiti casus obtulit, ita conserunt manus.
[3]
[p. 27089]crescit pugna subsidiis et procurrentium ad certamen numero augetur; pugnantesque —quod nisi in uetere exercitu et duce ueteri haud facile
[4]
est—inter tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni cohortium ac manipulorum decurrentium per colles clamor ab tergo auditus metum ne intercluderentur a castris iniecisset.
[5]
inde pauor incussus et fuga passim fieri coepta est; minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breuiorem fugam perculsis fecit.
[6]
equites enim tergo inhaerebant; in transuersa latera inuaserant cohortes secundis collibus uia nuda ac facili decurrentes.
[7]
tamen supra octo milia hominum occisa, [supra] septingenti capti; signa militaria nouem adempta; elephanti etiam, quorum nullus usus in repentina ac tumultuaria pugna fuerat, quattuor occisi, duo capti.
[8]
circa quingentos Romanorum sociorumque uictores ceciderunt. postero die Poenus quieuit: Romanus, in aciem copiis eductis postquam neminem signa contra efferre uidit, spolia legi caesorum hostium et suorum corpora conlata in unum sepeliri iussit.
[9]
inde insequentibus continuis diebus aliquot ita institit portis ut prope inferre signa uideretur,
[10]
donec Hannibal tertia uigilia crebris ignibus tabernaculisque quae pars castrorum ad hostes uergebat et Numidis paucis qui in uallo portisque se ostenderent relictis profectus Apuliam petere intendit.
[11]
[p. 27090]ubi inluxit, successit uallo Romana acies, et Numidae ex composito paulisper in portis se ualloque ostentauere, frustratique aliquamdiu hostes citatis equis agmen suorum adsequuntur.
[12]
consul ubi silentium in castris et ne paucos quidem qui prima luce obambulauerant parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra praemissis postquam satis tuta omnia esse exploratum est, inferri signa iussit;
[13]
tantumque ibi moratus dum milites ad praedam discurrunt receptui deinde cecinit multoque ante noctem copias reduxit.
[14]
postero die prima luce profectus magnis itineribus famam et uestigia agminis sequens haud procul Uenusia hostem adsequitur.
[15]
ibi quoque tumultuaria pugna fuit; supra duo milia Poenorum caesa. inde nocturnis montanisque itineribus Poenus ne locum pugnandi daret Metapontum petiit.
[16]
Hanno inde—is enim praesidio eius loci praefuerat—in Bruttios cum paucis ad exercitum nouum comparandum missus: Hannibal copiis eius ad suas additis Uenusiam retro quibus uenerat itineribus repetit atque inde Canusium procedit.
[17]
nunquam Nero uestigiis hostis abstiterat et Q. Fuluium, cum Metapontum ipse proficisceretur, in Lucanos ne regio ea sine praesidio esset arcessierat.